The Bible Software
bible.software › I Regum › I Regum 3 › I Regum 3:20

I Regum 3:20

Et consurgens intempestæ noctis silentio, tulit filium meum de latere meo, ancillæ tuæ dormientis, et collocavit in sinu suo: suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo. + 3.20 Tulit filium. Vivum, scilicet: non ut possideret, sed ut occideret. Non enim fecit hoc filii amore, sed odio æmulæ.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And she arose at midnight, and took my son from beside me, while thine handmaid slept, and laid it in her bosom, and laid her dead child in my bosom.

In Context

19Mortuus est autem filius mulieris hujus nocte: dormiens quippe oppressit eum. + 3.19 Mortuus. RAB. Dum enim legis sequitur observantiam et gratiam Evangelii copulat legi, tenebrarum errore cooperta est.

21Cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo, apparuit mortuus: quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum quem genueram. + 3.21 Quem diligentius intuens, etc. RAB. Longum est ostendere quomodo per Paulum et alios ecclesiasticos intellexerit Ecclesia non esse filium suum, qui timebatur in lege, et in luce cognovit quem in tenebris non videbat. Duæ mulieres, quarum una dilectione ardebat, in altera simulatio subrepebat, Ecclesiam figurant, et Synagogam sive hæreticam pravitatem, quarum utraque et suos nequiter nutriendo interimit, et alienos quousque perdat alliciendo persuadet. Inter duas mulieres Dominus, dum id quod justum est spiritu oris sui dirimit, unicuique quod debetur restituit.

Read all of I Regum 3

Cross References

Job 24:17Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis: et sic in tenebris quasi in luce ambulant. + 24.17 Si subito. Cum enim justos ad regendæ potestatis viderint culmen erumpere, perturbantur. Hi gaudent de dejectione bonorum, sed si subito apparuerit aurora, id est, si ad regimen veniunt boni, arbitrantur umbram mortis, quia quæ perverse egerunt puniri, timent, corrigi nolunt, sed laxe ire eligunt et in culpa gaudere, unde dicit Et sic in. Quia ita gaudent in nocte peccati, ac si eos lux justitiæ circumfundat; vel, in præsenti cæcitate ita læti sunt, ac si jam æternæ patriæ luce perfruantur.

Matthew 13:25cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. + 13.25 Homines. Qui aliis ad tutelam et custodiam deputati sunt prælati in Ecclesia: vel cum dormitionem mortis accipient apostoli.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Regum 3:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Regum 3:19I Regum 3I Regum 3:21 →