I Regum 3:26
Dixit autem mulier, cujus filius erat vivus, ad regem (commota sunt quippe viscera ejus super filio suo): Obsecro, domine, date illi infantem vivum, et nolite interficere eum. E contrario illa dicebat: Nec mihi nec tibi sit, sed dividatur. + 3.26 Dixit autem. ID. Ecclesia, quæ scit suum esse, libenter concedit æmulæ, ut vivat saltem apud eam, ne inter legem divisus et gratiam, Christi mucrone feriatur, unde: Ecce ego Paulus dico vobis, quia si legem observatis, Christus vobis nihil proderit Galat. 5..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
27Respondit rex, et ait: Date huic infantem vivum, et non occidatur: hæc est enim mater ejus.
Cross References
Psalms 39:3Et exaudivit preces meas, et eduxit me de lacu miseriæ et de luto fæcis. Et statuit super petram pedes meos, et direxit gressus meos. + 39.3 Lacu. ID. Tenebræ iniquitatum, infidelitatis scilicet et ignorantiæ, etc., usque: ad petra contra lutum. HIER. In lacu vero et in luto, gentes idola colentes: vel, omnes terrena amantes. 1
Jeremiah 31:20Si filius honorabilis mihi Ephraim, si puer delicatus ! quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor ejus. Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum: miserans miserebor ejus, ait Dominus. + 31.20 Si filius honorabilis, etc. Pœnitentiam agente Ephraim et dicente: Erudisti me, Domine, et eruditus sum, etc., respondit Dominus, et plene conversum tali sustentat oraculo, Si filius honorabilis, etc. Idcirco conturbata. Quasi dicat: Avido animo suscepit verba mea, et servavit, sed tamen miserebor ejus; quia et hominum justitia Dei indiget misericordia.
Romans 1:31insipientes, incompositos, sine affectione, absque fœdere, sine misericordia. + 1.31 Incompositos. Incompositio corporis indicat qualitatem mentis.
Philippians 2:1Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis: + 2.1 Si qua consolatio, etc. Si vultis habere consolationem in rebus Christi, id est in remissione peccatorum et in aliis donis; vel: si consolari me vultis, si quod solatium charitatis est vobis, id est si vultis ut charitas ecclesiarum quæ orant et bona agunt pro fratribus, sit vobis solatium et confortatio in adversitatibus vestris. Si qua societas spiritus. Propter hanc societatem illi in quos primitus venit Spiritus sanctus, linguis omnium gentium sunt locuti. Si qua viscera. Id est si affectum pietatis habetis erga me. Non dico ipsam miserationem, id est exhibitionem misericordiæ. Si ista, inquam, vultis vobis prodesse, implete gaudium meum, id est estote humiles, unanimes, quod eritis si habueritis idem sapere, etc.
1 John 3:17Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo caritas Dei manet in eo? + 3.17 Qui habuerit, etc. Si vel ex temporis opportunitate, vel ex humana infirmitate non contigerit animas ponere, debemus saltem res nostras pro fratribus deponere, et hoc est nutrimentum charitatis. Qui didicit rem suam dare, quandoque poterit seipsum deponere.