I Regum 3:4
Abiit itaque in Gabaon, ut immolaret ibi: illud quippe erat excelsum maximum: mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon. + 3.4 Abiit itaque Salomon. In Gabaon erat excelsum maximum, ubi erat tabernaculum, quod fecit Moses, et altare æneum, super quod Salomon offerens mille hostias divinum meruit oraculum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Apparuit autem Dominus Salomoni per somnium nocte, dicens: Postula quod vis ut dem tibi.
Cross References
Joshua 9:3At hi qui habitabant in Gabaon, audientes cuncta quæ fecerat Josue Jericho, et Hai, + 9.3 At hi qui, etc. ID., hom. 10. In domo Patris mei mansiones multæ sunt Joan. 14., etc. usque ad libertatem pristinam revocantis verba non audias, fias peccati servus in æternum.
1 Kings 8:63Mactavitque Salomon hostias pacificas, quas immolavit Domino, boum viginti duo millia, et ovium centum viginti millia: et dedicaverunt templum Domini rex et filii Israël.
1 Chronicles 16:39Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon,
2 Chronicles 1:2Præcepitque Salomon universo Israëli, tribunis, et centurionibus, et ducibus, et judicibus omnis Israël, et principibus familiarum:
2 Chronicles 1:6Ascenditque Salomon ad altare æneum, coram tabernaculo fœderis Domini, et obtulit in eo mille hostias.
2 Chronicles 29:32Porro numerus holocaustorum quæ obtulit multitudo, hic fuit: tauros septuaginta, arietes centum, agnos ducentos.