The Bible Software
bible.software › I Regum › I Regum 4 › I Regum 4:24

I Regum 4:24

Ipse enim obtinebat omnem regionem quæ erat trans flumen, a Thaphsa usque ad Gazan, et cunctos reges illarum regionum: et habebat pacem ex omni parte in circuitu.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For he had dominion over all the region on this side the river, from Tiphsah even to Azzah, over all the kings on this side the river: and he had peace on all sides round about him.

In Context

23decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum, atque bubalorum, et avium altilium. + 4.23 Viginti boves. ID. Prædicatores Novi Testamenti, qui quasi geminatum Decalogum in se habent, cum Novum et Vetus Testamentum æqualiter prædicant pleni dilectione Dei et proximi. Excepta venatione. Venatione diversorum animalium sunt qui ex diversis gentibus quotidie retibus Evangelii per spirituales venatores capiuntur, et in pastum Salvatoris rediguntur.

25Habitabatque Juda et Israël absque timore ullo, unusquisque sub vite sua et sub ficu sua, a Dan usque Bersabee, cunctis diebus Salomonis.

Read all of I Regum 4

Cross References

Judges 16:1Abiit quoque in Gazam, et vidit ibi mulierem meretricem, ingressusque est ad eam. + 16.1 Abiit quoque, etc. GREG., Homil. 21 in Evang. Quem in hoc facto Samson, etc., usque ad et ascendendo regna cœlorum penetravit.

1 Kings 5:4Nunc autem requiem dedit Dominus Deus meus mihi per circuitum, et non est satan, neque occursus malus.

Psalms 72:3quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. + 72.3 Pacem peccatorum. AUG. Temporalem, fluxam, caducam. Videns. Non intelligens. Quia hæc pax videtur, non intelligitur, oculos eludit, est enim fluxa et caduca. CAS. Pacem peccatorum quia non est declinatio morti eorum. Id est, non cito moriuntur, sed diu vivunt; etsi plaga aliquando non firma, ut durat flagellum correctionis. Et firmamentum in plaga eorum. Non miseretur Deus consolidando plagas eorum: vel, a simili incurabilis, cui nihil prohibetur. 1

Psalms 72:11Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso? + 72.11 Et dixerunt. AUG. Unde convertentur? etc., usque ad hoc est quare videbatur eis nescire hoc. Quomodo scit. ID. Non dicit, nescit: sed adhuc hæsitat et prope est sanitati: et de tam gravi infirmitate vicinior est salus, sicut vicina sanitate magis æstuant ægri. 1

Luke 2:14[Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.] + 2.14 Et in terra pax. Quando peccando eramus a Deo extranei, extraneos nos angeli deputabant; sed quia cognovimus regem nostrum, recognoverunt nos angeli cives suos. Et timet angelus adorari ab humana natura quam in suo rege considerat. Hominibus bonæ voluntatis. BEDA. Qui suscipiunt natum Christum, non his qui audita ejus nativitate sunt turbati et eum persecuti. Non est pax impiis, dicit Dominus Isa. 48..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Regum 4:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Regum 4:23I Regum 4I Regum 4:25 →