The Bible Software
bible.software › I Regum › I Regum 4 › I Regum 4:33

I Regum 4:33

Et disputavit super lignis a cedro quæ est in Libano, usque ad hyssopum quæ egreditur de pariete: et disseruit de jumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus. + 4.33 Hyssopum. RAB. Hyssopus, herba humilis et saxo hærens, etc., usque ad tunc enim cedrum, id est, arrogantiam sæculi inclinavit usque ad humilitatem hyssopi, id est, usque ad stultitiam crucis. Et disseruit. ID. Omnia enim nuda et aperta sunt Christo Hebr. 4.. Disputat autem, cum singulorum rationem nobis proponit in Scripturis suis, manifestatque sacramenta, quæ fuerunt abscondita a sæculis et generationibus, ut consideremus beatitudinem angelorum, utilitatem hominum, astutiam dæmonum, et, reprobantes quod malum est, sectemur quod bonum est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he spake of trees, from the cedar tree that is in Lebanon even unto the hyssop that springeth out of the wall: he spake also of beasts, and of fowl, and of creeping things, and of fishes.

In Context

32Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas: et fuerunt carmina ejus quinque et mille. + 4.32 Et fuerunt carmina ejus. Constat neque carmina neque disputationes Salomonis hodie esse. Quinque millia. Propter quinque sensus, quos, qui in diversis virtutibus bene regit, beatus est, et per eos quasi carmina quinque millia Domino canit.

34Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, et ab universis regibus terræ qui audiebant sapientiam ejus.

Read all of I Regum 4

Cross References

Genesis 1:20Dixit etiam Deus: Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli. + 1.20 Dixit etiam Deus, etc. BEDA, ubi supra. Post ornatam quarto die cœli faciem luminaribus, ornantur suis animalibus die quinto inferiores mundi partes, aqua scilicet et ær. Dixit etiam Deus: Producant aquæ reptile, etc. AUG., lib. II de Gen. ad litt., ex c. 1, 2, 3, 4, 5 et 6, tom. 3 Oportebat in creandis habitatoribus inferioris partis, etc., usque ad Quod intelligendum non est nisi in aquarum naturam pinguioris æris qualitate conversos. Animæ viventis. AUG., ibid., c. 8 Id est, quæ sunt in animabus vivis, sicut dicitur: Ignobilia hominum, id est, qui sunt in hominibus ignobiles. Quod quidam propter tarditatem sensus putant dictum esse vel quia pisces nullius sint memoriæ; sed certissimum est eos habere memoriam. AUG., ubi supra, c. 3, 4 De conversione elementorum quæstio est. Alii dicunt omnia posse converti in omnia, etc., usque ad quod enim tactu aquas, ventosque sentimus; hinc est quod solida terra omnibus elementis miscetur, sed in his crassioribus sentitur amplius. Sub firmamento , etc. Etsi immenso interjacente spatio, volant tamen aves sub sidereo cœlo, quæ super terram volant: sicut homines qui in terra sunt, sub cœlo esse dicuntur. Alia translatio: Secus firmamentum cœli, quia vicina sunt ætheri spatia hujus æris qui aves subvehit. AUG., de Gen. ad litt., l, 3, c. 9, 10, tom. 3, col. 284 Notandum quosdam philosophos ita sua cuilibet elemento distribuisse animalia, etc., usque ad caliginosa tamen æris loca tenere tantum permissi sunt, qui eis quasi carcer sit usque ad tempus judicii.

Numbers 19:18in quibus cum homo mundus tinxerit hyssopum, asperget ex eo omne tentorium, et cunctam supellectilem, et homines hujuscemodi contagione pollutos:

2 Kings 19:23Per manum servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti: In multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani, et succidi sublimes cedros ejus, et electas abietes illius. Et ingressus sum usque ad terminos ejus, et saltum Carmeli ejus + 19.23 Excelsa. ID. Altitudo montium et juga Libani excelsæ cedri et abietes. Vel per metaphoram de cunctis gentibus accipiendum est et principibus earum. Vel de Hierusalem, quæ est Libanus, cedri et abietes, potentes et optimates.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Regum 4:33

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Regum 4:32I Regum 4I Regum 4:34 →