I Regum 5:1
Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem: audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre ejus: quia amicus fuerat Hiram David omni tempore.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Misit autem Salomon ad Hiram, dicens:
Cross References
Exodus 34:24Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terræ tuæ, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno. + 34.24 Nullus insidiabitur AUG., quæst. 161. Quod dixit, etc., usque ad ubi tabernaculum vel templum Deus fuerat habiturus.
Deuteronomy 20:11Si receperit, et aperuerit tibi portas, cunctus populus, qui in ea est, salvabitur, et serviet tibi sub tributo.
2 Samuel 5:11Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices lignorum, artificesque lapidum ad parietes: et ædificaverunt domum David. + 5.11 Misit quoque. Hiram vivens excelse, hæc est gentilitas in Christo excelsa; nuntios mittit ad David, id est doctores ad Christum, et per eos cedrina ligna, id est incorruptos et fortes; et artifices, id est, eos quorum arte mentes sunt incorruptæ, et tanquam lapides quatuor virtutibus quadratæ, sic domus David, id est Ecclesia Christi ædificatur, et cognoscitur quod Deus nostrum David confirmavit regem super Isræl, id est, videntes Deum. RAB. Hæreticorum ecclesias quæ sub Christiani nominis titulo se manere gloriantur. Sed quia propter lucra carnalia Christum sequuntur, non conjuges, sed concubinæ vocantur. Nunc vero si reges plures uxores, vel concubinas habent, peccatum est: quia figuræ transierunt, pro quibus hoc aliquando veniale fuit.
2 Samuel 10:1Factum est autem post hæc ut moreretur rex filiorum Ammon, et regnavit Hanon filius ejus pro eo. + 10.1 Factum est autem post hæc, ut moreretur rex filiorum Ammon, etc., Faciam, etc. HIERON. Quando David fugit a facie Achis regis Geth, venit ad Naas regem Ammon, qui fecit cum eo misericordiam. De Naas itaque venit ad speluncam Odollam, ubi venerunt ad eum pater ejus et mater, et omnis domus ejus: inde pervenit ad Moab, et dimisit apud eum patrem et matrem et omnem domum suam. Quod vero dixit Achis rex Geth: Hic ne ingredietur domum meam? Abiit inde David et fugit in speluncam Odollam I Reg. 21., subaudiendum de domo Naas. Si quæratur cur ad Achis redierit, quem prius fugerat, intelligendum est eum ad quem rediit fuisse filium ejus quem fugit. Unde in sequentibus de Achis, cum quo descendebat David in prælium filius fuisse dicitur Maoch. Non enim a patre hoc patronymicum sed a matre sumpsit, quæ Maacha vocabatur.
1 Kings 5:13Elegitque rex Salomon operarios de omni Israël, et erat indictio triginta millia virorum. + 5.13 Elegitque rex Salomon. BEDA, ut supra, cap. 3. Non frustra operarios de omni Isræl elegit, etc., usque ad in qua mens fidelium a Domino quotidiana illustratione quasi luna a sole respicitur. Operarios de omni Isræl, et erat indictio triginta millia virorum. Hi operatores erant proselyti. Horum magistri de Judæis, quia non fecit quemquam servire de Isræl.
1 Kings 10:25Et singuli deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, vestes et arma bellica, aromata quoque, et equos et mulos per annos singulos.