I Regum 5:3
Tu scis voluntatem David patris mei, et quia non potuerit ædificare domum nomini Domini Dei sui propter bella imminentia per circuitum, donec daret Dominus eos sub vestigio pedum ejus. + 5.3 Et quia non potuerit ædificare domum, etc. BEDA, quæst. in lib. Reg. Domus quam Salomon ædificavit, Ecclesiæ figura fuit, etc., usque ad in quibusdam remunerata cum angelis hominum certamina demonstret. ID., lib. de templo Salom., cap. 1. Hanc domum spiritualem etiam tabernaculum in eremo factum significat, etc., usque ad et salutem omnium gentium in Christo multis modis ostendat et figuret.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Misit autem Salomon ad Hiram, dicens:
Cross References
Deuteronomy 14:5cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, camelopardalum. + 14.5 Camelopardalum. Qui albis maculis respersus, capite camelo similis, collo equino, pedibus bubalo, per cætera pardus: in Æthiopia nascitur. Omne animal quod in duas. Illos recipit Ecclesia et membris suis incorporat, qui ungulam findunt, qui discretionem boni et mali habere sciunt, et qui ruminant, id est meditantur in lege die ac nocte.
2 Samuel 7:5Vade, et loquere ad servum meum David: Hæc dicit Dominus: Numquid tu ædificabis mihi domum ad habitandum? + 7.5 Nunquid. RAB. Alia translatio, etc., usque ad ipse ædificabit mihi domum.
1 Chronicles 22:8sed factus est sermo Domini ad me, dicens: Multum sanguinem effudisti, et plurima bella bellasti: non poteris ædificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me:
2 Chronicles 6:6sed elegi Jerusalem ut sit nomen meum in ea, et elegi David ut constituerem eum super populum meum Israël.
Nehemiah 5:17Judæi quoque et magistratus centum quinquaginta viri, et qui veniebant ad nos de gentibus quæ in circuitu nostro sunt, in mensa mea erant.
Psalms 8:6Minuisti eum paulominus ab angelis; gloria et honore coronasti eum; 1