The Bible Software
bible.software › I Regum › I Regum 6 › I Regum 6:1

I Regum 6:1

Factum est ergo quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israël de terra Ægypti, in anno quarto, mense Zio (ipse est mensis secundus), regni Salomonis super Israël, ædificari cœpit domus Domino. + 6.1 Factum est igitur. RAB. ex Bed., lib. de Templo Salom., cap. 5. Fit commemoratio egressionis de Ægypto, etc., usque ad nec Scriptura quæ gratiam Novi Testamenti intimaret in Veteri. Anno quarto. Quarto anno regis Salomonis cœpit ædificari domus: quia post expletam Christi incarnationis dispensationem in quatuor Evangeliis scriptam, misso Spiritu sancto Ecclesiæ structura cœpit. Mense Zio ipse est mensis. BEDA, ibidem. Quod mense secundo, etc., usque ad unde patet quia mox peracto pascha cœpit ædificare domum Domini et consecratus mystica solemnitate populus misit manus ad mysticum opus. Ædificare cœpit. ID., ibid. Ubi ædificatum sit templum in Paralipomenis manifestatur, etc., usque ad sed internæ pacis, quam cum conditore suo haberet, compos effecta est. Quæ præparaverat David, etc. Paraverat enim David psallendo, paraverunt alii prophetæ vaticinando locum Domino: vero scilicet Salomoni, in quo domum ædificaret, quia corda auditorum fide instituerunt, monentes ut incarnatum Dei Filium fideli devotione susciperent. Unde: Levate oculos vestros et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem: et qui metit, mercedem accipit: et congregat fructum in vitam æternam, ut qui seminat simul gaudeat et qui metit Joan. 4.. Quod dicit: Levate oculos vestros et videte locum qui paratus est ad ædificandam domum, et qui ædificat docendo, mercedem accipit, et congregat lapides pretiosos in vitam æternam: ut et qui parat locum ædificio simul gaudeat et qui ædificat, id est propheta venturum prædicens: et apostolus prædicans Dominum venientem, una simul mercede potiantur. In longitudine, etc. Longitudo domus longanimitatem Ecclesiæ significat, qua patienter adversa tolerat, donec ad patriam perveniat. Hæc est sexaginta cubitorum, quia senarius perfectionem bonorum operum significat; quia debemus per longanimitatem ita adversa tolerare, ut per bona opera promissam patriam mereamur intrare. Viginti cubitos. Propter geminam charitatis distantiam, qua Deum diligimus et proximum. In latitudine. Latitudo charitatem significat, quæ dilatato sinu mentis amicos in Deo, et inimicos diligit propter Deum donec ad pacem conversis vel funditus exstinctis, cum solis amicis gaudeat in Domino. BEDA, ibid. Notandum, quia triginta cubiti altitudinis non usque ad tectum templi, sed usque ad cœnaculum inferius pertingebant. Aperte enim in Paralipomenis scriptum est quod altitudo centum viginti cubitorum erat, de cujus rei sacramentis aptius in sequenti tractabitur, ubi ad medium cœnaculum et tertium lectionis ordo pervenerit. Triginta cubitos. Propter fidem Trinitatis, in cujus visione cuncta desideria spei nostræ suspendantur. Singuli numeri per decem multiplicantur, quia per fidem et custodiam legis patientia salubriter exercetur: charitas viriliter ardescit, et spes sublimiter ad æterna rapitur. In altitudine. Altitudo significat spem retributionis futuræ, pro qua prospera vel adversa contemnit, donec videat bona Domini in terra viventium.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it came to pass in the four hundred and eightieth year after the children of Israel were come out of the land of Egypt, in the fourth year of Solomon’s reign over Israel, in the month Zif, which is the second month, that he began to build the house of the LORD.

In Context

2Domus autem quam ædificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et triginta cubitos in altitudine.

Read all of I Regum 6

Cross References

Exodus 12:41Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti.

Numbers 1:1Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai in tabernaculo fœderis, prima die mensis secundi, anno altero egressionis eorum ex Ægypto, dicens:

1 Kings 6:37Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zio:

2 Chronicles 3:1Et cœpit Salomon ædificare domum Domini in Jerusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus, in loco quem paraverat David in area Ornan Jebusæi. + 3.1 In area Ornan. RAB. Ecclesia per aream signatur, etc., usque ad sed cum Christus eam respexit, pacis in se et locum invenit et nomen.

Ezra 5:11Hujuscemodi autem sermonem responderunt nobis dicentes: Nos sumus servi Dei cæli et terræ, et ædificamus templum, quod erat exstructum ante hos annos multos, quodque rex Israël magnus ædificaverat, et exstruxerat.

Zechariah 6:12et loqueris ad eum, dicens: Hæc ait Dominus exercituum, dicens: Ecce vir, Oriens nomen ejus, et subter eum orietur, et ædificabit templum Domino.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Regum 6:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
I Regum 6I Regum 6:2 →