I Regum 6:14
Igitur ædificavit Salomon domum, et consummavit eam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
So Solomon built the house, and finished it.
In Context
13et habitabo in medio filiorum Israël, et non derelinquam populum meum Israël.
Cross References
1 Kings 6:9Et ædificavit domum, et consummavit eam: texit quoque domum laquearibus cedrinis. + 6.9 Laquearibus. BEDA, ibid., cap. 9. Laquearia sunt tabulata, quæ magno decore composita et ornata, ab inferiori parte trabibus affiguntur, et quia ternæ altitudinis domus Domini facta erat, terna habebat laquearia. Sanctis sublimioribus scilicet, quorum opus et doctrina cunctis in templo proposita, quasi longius in alto præeminent; quicunque intercedendo, exhortando, animas infirmorum ne deficiant, protegant. Cedrinis. ID., ibid. Cedrus arbor imputribilis, etc., usque ad nisi diligere Deum ex toto corde, tota anima, tota virtute, et proximum tanquam nos ipsos.
1 Kings 7:51Et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini, et intulit quæ sanctificaverat David pater suus, argentum, et aurum, et vasa, reposuitque in thesauris domus Domini. + 7.51 Perfecit omne opus. ID., ibid. Dum status sæculi geritur, facit quidem opus domus Domini, sed nondum perficit, quia corda electorum Dominus, ut bona operentur, inspirat et adjuvat; nullum tamen in hac vita commorantem absque peccato esse tribuit. Namque hoc futuræ beatitudini reservat. Perficit vero omne opus templi Salomonis et dedicacationi aptum reddit, cum noster pacificus in die novissima electos resurrectionis immortalitate glorificat, et æternum perducit ad regnum. Unde templum septem annis ædificatum, octavo autem perfectum ac dedicatum est. Cui tempore convenit quod sequitur: Et intulit quæ sanctificaverat. ID., ibid. Sanctificaverat David pater Salomonis argentum, cum Deus Pater eloquentes gratia sui Spiritus ad loquendum verbum Dei confortat. Sanctificat aurum, cum naturali ingenio præditos ad intelligendam legem illuminat. Sanctificat etiam vasa, cum omnibus Ecclesiæ filiis Spiritus sancti gratiam largitur. Hæc sanctificata Salomon infert in templum, cum Dominus peracto judicio doctorum et cæterorum fidelium cœtum in gaudium cœlestis regni introducit. Reposuitque in thesauris domus Domini. ID., ibid. Quia deos suos abscondit in abdito vultus sui a conturbatione hominum. Multi sunt thesauri in una domo Domini, quia in una Ecclesia sancti meritis distant. Et una est patria cœlestis, quamvis in ea stella a stella differat in claritate II Cor. 15.. Quod utrumque distributor præmiorum demonstravit, cum ait: In domo Patris mei mansiones multæ sunt Joan. 15..
Acts 7:47Salomon autem ædificavit illi domum.