The Bible Software
bible.software › I Regum › I Regum 6 › I Regum 6:19

I Regum 6:19

Oraculum autem in medio domus, in interiori parte fecerat, ut poneret ibi arcam fœderis Domini. + 6.19 Oraculum. BED., ibid. Oraculum ubi erat arca, etc., usque ad qui post resurrectionem ascendens in cœlum carnem sumptam de virgine in Patris dextera collocavit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the oracle he prepared in the house within, to set there the ark of the covenant of the LORD.

In Context

18Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens tornaturas et juncturas suas fabrefactas, et cælaturas eminentes: omnia cedrinis tabulis vestiebantur: nec omnino lapis apparere poterat in pariete. + 6.18 Et cedro omnis. Cedrus insuperabilem virtutum venustatem signat, quo ligno omnis domus intrinsecus vestitur, cum corda justorum solo bonorum operum amore nitescunt. Habens tornaturas. BEDA, ibid., cap. 11. Habet domus in tabulis cedrinis tornaturas suas et juncturas fabrefactas, cum electi ad invicem pulcherrima charitatis copula nectuntur, ut habeant cor unum et animam unam. Tornaturæ enim quæ juncturis tabularum opponuntur, ut unum tabulatum fiat ex omnibus, officia sunt charitatis quibus sancta fraternitas copulatur, et in unam Christi domum toto orbe terrarum componitur. Cælaturas. Opera sanctorum manifesta expressione quales sint in exemplum aliis proferunt. Unde Paulus et factis et dictis se in exemplum proponit. Omnia cedrinis, etc. ID. ibid. Lapides parietis vel pavimentum, et tabulæ, et aurum, etc., usque et ad qui gratiam Evangelii perfecte susceperunt, æterna vita pariter perfruuntur.

20Porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos latitudinis, et viginti cubitos altitudinis: et operuit illud atque vestivit auro purissimo: sed et altare vestivit cedro. + 6.20 Porro oraculum. Bene autem interior domus viginti cubitis longa est, pro mysterio geminæ dilectionis, de qua jam dictum est, quæ in hac vita ex parte maxima illustrat electorum mentes, sed in patria cessantibus aliarum virtutum operibus sola regnat. Sed et altare. ID., ibid., cap. 12. Thymiamatis scilicet, etc., usque ad quid autem lapis, cedrus, aurumque significent, supra dictum est.

Read all of I Regum 6

Cross References

1 Kings 6:5Et ædificavit super parietem templi tabulata per gyrum, in parietibus domus per circuitum templi et oraculi, et fecit latera in circuitu. + 6.5 Et ædificavit, etc. ID., ibid. Hæc tabulata in Evangelio ubi Dominus tentatur a diabolo, pinnacula templi vocantur, etc., usque ad quorum maximam partem uxores reliquisse completius sancti Stephani testatur historia, ubi feminas eadem religione pollentes non conjuges, sed viduas eorum appellat. Latera. ID., ibid. Id. est luriculas, ne quis inde facile ad inferiora decideret, etc., usque ad Latera, id est, muros vel cancellos, vel luriculas, doctores in tabulatis sedentes, qui ad circumstantem inferius populum concionabantur.

1 Kings 8:6Et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum, in oraculum templi, in Sanctum sanctorum, subter alas cherubim. + 8.6 In sanctum BED., lib. de Templo Salom. Domus templi exterior peregrinantem Ecclesiam, sancta sanctorum supernæ patriæ cœlestis felicitatem designant. Illata in sancta sanctorum arca assumptam Christi humanitatem intra velum regiæ cœlestis inductam. Subter alas. ID. Moses fecit duos cherubim aureos, quos posuit in propitiatorio quod erat super arcam. Salomon addidit duos majores, sub quorum alis arcam nunc dicitur posuisse cum propitiatorio et duobus cherubim prioribus.

2 Chronicles 5:7Et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum, id est, ad oraculum templi, in Sancta sanctorum subter alas cherubim:

Hebrews 9:3Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Regum 6:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Regum 6:18I Regum 6I Regum 6:20 →