The Bible Software
bible.software › I Regum › I Regum 6 › I Regum 6:2

I Regum 6:2

Domus autem quam ædificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et triginta cubitos in altitudine.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the house which king Solomon built for the LORD, the length thereof was threescore cubits, and the breadth thereof twenty cubits, and the height thereof thirty cubits.

In Context

1Factum est ergo quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israël de terra Ægypti, in anno quarto, mense Zio (ipse est mensis secundus), regni Salomonis super Israël, ædificari cœpit domus Domino. + 6.1 Factum est igitur. RAB. ex Bed., lib. de Templo Salom., cap. 5. Fit commemoratio egressionis de Ægypto, etc., usque ad nec Scriptura quæ gratiam Novi Testamenti intimaret in Veteri. Anno quarto. Quarto anno regis Salomonis cœpit ædificari domus: quia post expletam Christi incarnationis dispensationem in quatuor Evangeliis scriptam, misso Spiritu sancto Ecclesiæ structura cœpit. Mense Zio ipse est mensis. BEDA, ibidem. Quod mense secundo, etc., usque ad unde patet quia mox peracto pascha cœpit ædificare domum Domini et consecratus mystica solemnitate populus misit manus ad mysticum opus. Ædificare cœpit. ID., ibid. Ubi ædificatum sit templum in Paralipomenis manifestatur, etc., usque ad sed internæ pacis, quam cum conditore suo haberet, compos effecta est. Quæ præparaverat David, etc. Paraverat enim David psallendo, paraverunt alii prophetæ vaticinando locum Domino: vero scilicet Salomoni, in quo domum ædificaret, quia corda auditorum fide instituerunt, monentes ut incarnatum Dei Filium fideli devotione susciperent. Unde: Levate oculos vestros et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem: et qui metit, mercedem accipit: et congregat fructum in vitam æternam, ut qui seminat simul gaudeat et qui metit Joan. 4.. Quod dicit: Levate oculos vestros et videte locum qui paratus est ad ædificandam domum, et qui ædificat docendo, mercedem accipit, et congregat lapides pretiosos in vitam æternam: ut et qui parat locum ædificio simul gaudeat et qui ædificat, id est propheta venturum prædicens: et apostolus prædicans Dominum venientem, una simul mercede potiantur. In longitudine, etc. Longitudo domus longanimitatem Ecclesiæ significat, qua patienter adversa tolerat, donec ad patriam perveniat. Hæc est sexaginta cubitorum, quia senarius perfectionem bonorum operum significat; quia debemus per longanimitatem ita adversa tolerare, ut per bona opera promissam patriam mereamur intrare. Viginti cubitos. Propter geminam charitatis distantiam, qua Deum diligimus et proximum. In latitudine. Latitudo charitatem significat, quæ dilatato sinu mentis amicos in Deo, et inimicos diligit propter Deum donec ad pacem conversis vel funditus exstinctis, cum solis amicis gaudeat in Domino. BEDA, ibid. Notandum, quia triginta cubiti altitudinis non usque ad tectum templi, sed usque ad cœnaculum inferius pertingebant. Aperte enim in Paralipomenis scriptum est quod altitudo centum viginti cubitorum erat, de cujus rei sacramentis aptius in sequenti tractabitur, ubi ad medium cœnaculum et tertium lectionis ordo pervenerit. Triginta cubitos. Propter fidem Trinitatis, in cujus visione cuncta desideria spei nostræ suspendantur. Singuli numeri per decem multiplicantur, quia per fidem et custodiam legis patientia salubriter exercetur: charitas viriliter ardescit, et spes sublimiter ad æterna rapitur. In altitudine. Altitudo significat spem retributionis futuræ, pro qua prospera vel adversa contemnit, donec videat bona Domini in terra viventium.

3Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis, juxta mensuram latitudinis templi: et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi. + 6.3 Porticus erat, etc. De hac in Paralipomenis ita scriptum: Porticum vero ante frontem quæ tendebatur in longum juxta mensuram latitudinis cubitorum viginti II Paral. 3.. Patet ergo quia porticus ista ad orientalem templi partem facta est. Templum enim versum ad orientem erat sicut et tabernaculum: habebatque ostium ab oriente contra ostium templi, juxta Josephum, ita ut sol æquinoctialis oriens directis radiorum lineis per ostia tria, porticus, scilicet, templi et oraculi, arcam testamenti perfunderet. Templum Ecclesiam figurat, porticus quæ ante templum prior lumen solis recipiebat, illam Ecclesiæ partem quæ Domini incarnationem præcessit: in qua patriarchæ et prophetæ orientem justitiæ solem primi susceperunt, et nascenti Domino in carne vivendo, prædicando, nascendo, et moriendo testimonium præbuerunt. Viginti cubitorum longitudinis, juxta mensuram latitudinis templi. BEDA, lib. de temp. Salom., c. 6. Quia antiqui justi in patientia et longanimitate exspectabant, etc., usque ad tamen doctrinam ejus audire et sacramenta percipere nequiverunt.

Read all of I Regum 6

Cross References

Ezekiel 40:1In vigesimo quinto anno transmigrationis nostræ, in exordio anni, decima mensis, quartodecimo anno postquam percussa est civitas, in ipsa hac die, facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc.

Revelation 21:16Et civitas in quadro posita est, et longitudo ejus tanta est quanta et latitudo: et mensus est civitatem de arundine aurea per stadia duodecim millia: et longitudo, et altitudo, et latitudo ejus æqualia sunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Regum 6:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Regum 6:1I Regum 6I Regum 6:3 →