I Regum 6:20
Porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos latitudinis, et viginti cubitos altitudinis: et operuit illud atque vestivit auro purissimo: sed et altare vestivit cedro. + 6.20 Porro oraculum. Bene autem interior domus viginti cubitis longa est, pro mysterio geminæ dilectionis, de qua jam dictum est, quæ in hac vita ex parte maxima illustrat electorum mentes, sed in patria cessantibus aliarum virtutum operibus sola regnat. Sed et altare. ID., ibid., cap. 12. Thymiamatis scilicet, etc., usque ad quid autem lapis, cedrus, aurumque significent, supra dictum est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 30:1Facies quoque altare ad adolendum thymiama, de lignis setim, + 30.1 Facies quoque altare, etc. BEDA, ubi snpra, cap. 11. Expletis mandatis consecrationis, etc., usque ad etiam in corpore appropinquant. Altare. ID., ibid. Apte etiam altare thymiamatis quantum metalli fulgore præcellebat, tanto quantitate minus erat: quanto enim sanctiores, tanto pauciores. De lignis setim. ID., ibid. Apte de lignis setim albæ spinæ similibus et incorruptibilibus, etc., usque ad varia donationum gratia vivificat.
1 Kings 6:2Domus autem quam ædificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et triginta cubitos in altitudine.
1 Kings 7:48Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini: altare aureum, et mensam super quam ponerentur panes propositionis, auream: + 7.48 Fecitque Salomon omnia vasa in domo, etc. ID., ibid. Superius dixit Hiram fecisse Salomoni omnia vasa, nunc Scriptura subjungit eadem fecisse Salomonem. Salomon enim fecit dictando, Hiram operando. Altare aureum. ID., ibid. Corda perfectorum internæ charitatis et castitatis luce coruscant, etc., usque ad sed solummodo lacrymarum et orationis ei vota pro desiderio regni cœlestis offerunt. ID., ibid. cap. 22. Altare thymiamatis Moses fecit, etc., usque ad unde qui in vinea magni patrisfamilias laborant, denario numerantur. Mensam. ID., ibid. Scriptura spirituali intelligentia clara, etc., usque ad quæ quondam juxta litteram intelligenda putabatur. ID., ibid. Sicut mensæ in typo Scripturæ ponuntur, etc., usque ad ita electi in Scriptura continentur erecto ad superna sensu bona cœlestia a Domino quærunt et percipiunt.