The Bible Software
bible.software › I Regum › I Regum 6 › I Regum 6:23

I Regum 6:23

Et fecit in oraculo duos cherubim de lignis olivarum, decem cubitorum altitudinis. + 6.23 Cherubim de lignis. ID., ibid., cap. 13. Angelicæ dignitatis vocabulum est, et dicitur singulariter cherub, pluraliter cherubim. Per cherubim ergo angelica ministeria quæ conditori semper assistunt in cœlis, possunt intelligi

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And within the oracle he made two cherubims of olive tree, each ten cubits high.

In Context

22Nihilque erat in templo quod non auro tegeretur: sed et totum altare oraculi texit auro. + 6.22 Nihilque erat in templo. ID., ibid. Hæc in Paralipomenis plenius explicantur II Par. 3., etc., usque ad: et quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram Col. 3..

24Quinque cubitorum ala cherub una, et quinque cubitorum ala cherub altera: id est, decem cubitos habentes, a summitate alæ unius usque ad alæ alterius summitatem. + 6.24 Quinque cubitorum. ID., ibid. Alæ cum in sanctorum hominum figuram ponuntur, etc., usque ad qui promissus est vitæ cultoribus, veniunt denarium. Ala cherub altera. Geminas habent alas, quia testamenta æque per prospera et adversa, indefesso proposito semper ad cœlestia tetendisse et pervenisse declarant, quia hoc idem suis auditoribus faciendum esse demonstrant.

Read all of I Regum 6

Cross References

Genesis 3:24Ejecitque Adam: et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ. + 3.24 Ejecitque Adam. HIERON. Quæst. Hebr., tom. 3 LXX: Et ejecit, et habitare fecit contra paradisum voluptatis, et statuit cherubin, et flammeam rhompheam, quæ vertitur ad custodiendam ligni vitæ viam. Alius sensus est in Hebræo; ait enim, et ejecit Dominus, Adam scilicet, et habitare fecit ante paradisum voluptatis cherubin, et flammeum gladium. Non quod Adam habitare fecerit contra paradisum voluptatis, sed, illo ejecto, ante fores paradisi cherubin et flammeum posuit gladium, ne quis posset intrare. Et collocavit, etc. AUG., ut supra. Hoc per cœlestes potestates etiam in paradiso visibili factum esse credendum est, ut per angelicum ministerium ibi esset quædam ignea custodia, non tamen frustra, sed quia aliquid de paradiso significat spirituali. Collocavit, etc. STRAB. Hoc est per ministerium angelorum igneam custodiam constituit. Flammeus gladius tribulationes, dolores et labores hujus vitæ, quibus nos exercemur; vel sententia justæ damnationis, quæ homini est data, qui ita damnatus est ut Christi passione redimi posset. Unde gladius versatilis dicitur, quia potest removeri. Remotus est enim Enoch et Eliæ, et quotidie removetur fidelibus, de hac vita ad supernam beatitudinem transeuntibus. Nec dicit flammam et gladium, sed flammeum gladium: qui enim ad paradisum redeunt, necesse est ut igne Spiritus sancti omnes concupiscentias hujus vitæ exurant, et gladio verbi Dei omnia noxia præcidant. Et collocavit, etc. ISID., in Gen., tom. 5 Cherubin plenitudo scientiæ, hæc est charitas quæ plenitudo legis est divinæ. Gladius flammeus, pœnæ temporales, quæ versatiles sunt, quoniam tempora volubilia sunt. Ad arborem igitur vitæ non reditur, nisi per cherubin, id est plenitudinem scientiæ, id est charitatem: et per gladium versatilem, id est tolerantiam temporalem.

Exodus 25:20Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca,

2 Chronicles 3:10Fecit etiam in domo Sancti sanctorum cherubim duos, opere statuario: et texit eos auro. + 3.10 Fecit etiam. RAB. Hoc in Regum plenius legitur, etc., usque ad denario perpetui regni remunerandam.

Psalms 80:1In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph. + 80.1 Pro torcularibus. AUG. In quibus tria, etc., usque ad cantatur psalmus Asaph, id est, Dominicæ congregationi. Asaph, etc. CASS. Quia secundum historiam Judæis, spiritualiter Christianis loquitur. AUG. Primo dicit quid agendum electis, qui sunt, oleum, vinum, aves. 1

Ezekiel 10:2Et dixit ad virum qui indutus erat lineis, et ait: Ingredere in medio rotarum quæ sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis quæ sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ingressusque est in conspectu meo.

Hebrews 1:14Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis? + 1.14 Nonne sunt omnes, etc. Quasi dicat: Utique. Intellige igitur quantus honor nobis exsistit, ut ad nos sicut ad amicos ministros angelos suos destinet Deus. Quamvis enim multum intersit inter angelos et homines, propinquos tamen eos nobiscum fecit, quia nostræ saluti student, propter nos discurrunt, pro nobis suo funguntur officio, hoc est opus angelicum, angelicæ functionis officium, ut omnia fiant pro salute proximorum. Magis autem hoc est opus Christi, quia angelis nobis superioribus præcepit ad nostram salutem suum exhibere ministerium.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Regum 6:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Regum 6:22I Regum 6I Regum 6:24 →