The Bible Software
bible.software › I Regum › I Regum 6 › I Regum 6:24

I Regum 6:24

Quinque cubitorum ala cherub una, et quinque cubitorum ala cherub altera: id est, decem cubitos habentes, a summitate alæ unius usque ad alæ alterius summitatem. + 6.24 Quinque cubitorum. ID., ibid. Alæ cum in sanctorum hominum figuram ponuntur, etc., usque ad qui promissus est vitæ cultoribus, veniunt denarium. Ala cherub altera. Geminas habent alas, quia testamenta æque per prospera et adversa, indefesso proposito semper ad cœlestia tetendisse et pervenisse declarant, quia hoc idem suis auditoribus faciendum esse demonstrant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And five cubits was the one wing of the cherub, and five cubits the other wing of the cherub: from the uttermost part of the one wing unto the uttermost part of the other were ten cubits.

In Context

23Et fecit in oraculo duos cherubim de lignis olivarum, decem cubitorum altitudinis. + 6.23 Cherubim de lignis. ID., ibid., cap. 13. Angelicæ dignitatis vocabulum est, et dicitur singulariter cherub, pluraliter cherubim. Per cherubim ergo angelica ministeria quæ conditori semper assistunt in cœlis, possunt intelligi

25Decem quoque cubitorum erat cherub secundus: in mensura pari, et opus unum erat in duobus cherubim, + 6.25 Decem quoque cubitorum. BEDA, ibid. Alti sunt decem cubitis, quia per observantiam Decalogi Deo serviendum prædicant, quia Deo fideliter servientes æterni regni denario remunerandos esse ostendunt. ID., ibid. Et opus. Duo facti erant cherubim propter consortium charitatis significandum, etc., usque ad quibus post frigora et tenebras idololatriæ, lucem veritatis cognoscere datum est. ID., ibid. Possunt per duo cherubim duo Testamenta figurari, etc., usque ad sed quia major sit festivitas internæ beatitudinis de consortio adunatæ fraternitatis. In medio templi interioris. ID., ibid. Manifestum est ex prædictis, etc., usque ad eam dilectionis gratiam qua se alterutrum complectuntur, exprimit.

Read all of I Regum 6

Cross References

Isaiah 6:2Seraphim stabant super illud: sex alæ uni, et sex alæ alteri; duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant. + 6.2 Stabant. ID. Id est, stant assistentia Deo; volant demonstrantia Deum; nudant quasi medietatem; non manifestant quæ velata sunt; non velant, quæ nota sunt. Sex alæ uni. ID. Victorinus duodecim apostolos intelligit. Nos autem duodecim lapides altaris quos ferrum non tetigit, et duodecim gemmas in diademate sacerdotis. ID. Alas habere dicuntur angeli, quia in superioribus commorantur, vel propter velocem in omnibus discursum, sicut et venti alati dicuntur. Duabus velabant faciem ejus. Ante hæc quæ fuerunt nescio, etc., usque ad angeli quoque et prædicatores nihil inde docent; similiter: Velabant pedes. HIER. Quid post hunc mundum futurum sit ignoramus: media tamen, quæ sex diebus vel ætatibus facta sunt, vel fiunt; cognoscimus tantum Duabus velabant, quia de præsenti tantummodo notitiam habemus. ID. Hebræus meus longe alia via ingressus est, etc., usque ad et tunc vere purgatus labiis, dixi ad Dominum: Ecce ego, mitte me.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Regum 6:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Regum 6:23I Regum 6I Regum 6:25 →