bible.software › I Regum › I Regum 6 › I Regum 6:26
I Regum 6:26
id est, altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum, et similiter cherub secundus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The height of the one cherub was ten cubits, and so was it of the other cherub.
In Context
25Decem quoque cubitorum erat cherub secundus: in mensura pari, et opus unum erat in duobus cherubim, + 6.25 Decem quoque cubitorum. BEDA, ibid. Alti sunt decem cubitis, quia per observantiam Decalogi Deo serviendum prædicant, quia Deo fideliter servientes æterni regni denario remunerandos esse ostendunt. ID., ibid. Et opus. Duo facti erant cherubim propter consortium charitatis significandum, etc., usque ad quibus post frigora et tenebras idololatriæ, lucem veritatis cognoscere datum est. ID., ibid. Possunt per duo cherubim duo Testamenta figurari, etc., usque ad sed quia major sit festivitas internæ beatitudinis de consortio adunatæ fraternitatis. In medio templi interioris. ID., ibid. Manifestum est ex prædictis, etc., usque ad eam dilectionis gratiam qua se alterutrum complectuntur, exprimit.
27Posuitque cherubim in medio templi interioris: extendebant autem alas suas cherubim, et tangebat ala una parietem, et ala cherub secundi tangebat parietem alterum: alæ autem alteræ in media parte templi se invicem contingebant. + 6.27 Extendebant autem alas, etc. ID., ibid. Extendunt autem cherubim ad utrumque parietem oraculi alas, etc., usque ad scriptores eorum jam regnantes cum Domino ipsumque laudantes curam gerunt salutis, interpellantes pro nobis.
Read all of I Regum 6
This Verse In Other Editions
Study I Regum 6:26