bible.software › I Regum › I Regum 6 › I Regum 6:28
I Regum 6:28
Texit quoque cherubim auro. + 6.28 Texit quoque cherubim. Circumdati sunt auro, quia præclaris scriptorum suorum operibus confirmata est auctoritas testamentorum, manifestata autem per orbem cognitio est divinarum Scripturarum, vel interna gloria cœlestium agminum. Utrumque enim cherubim et angelos, scilicet et testamenta significat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he overlaid the cherubims with gold.
In Context
27Posuitque cherubim in medio templi interioris: extendebant autem alas suas cherubim, et tangebat ala una parietem, et ala cherub secundi tangebat parietem alterum: alæ autem alteræ in media parte templi se invicem contingebant. + 6.27 Extendebant autem alas, etc. ID., ibid. Extendunt autem cherubim ad utrumque parietem oraculi alas, etc., usque ad scriptores eorum jam regnantes cum Domino ipsumque laudantes curam gerunt salutis, interpellantes pro nobis.
29Et omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis cælaturis et torno: et fecit in eis cherubim, et palmas, et picturas varias, quasi prominentes de pariete, et egredientes. + 6.29 Sculpsit variis cœlaturis. BEDA, ibid., cap. 14. Sculpuntur parietes torno, etc., usque ad longo usu virtutum exercitata didicit. Et palmas. ID., ibid. Palmas facit, cum memoriam æternæ remunerationis sanctorum mentibus infigit, ut eo minus ab arcæ justitiæ cadant, quo mercedem justitiæ semper ante oculos habent. Et picturas varias. Facit picturas varias quasi prominentes de pariete et egredientes, cum omnes multifarias virtutum operationes fidelibus tribuit, viscera scilicet misericordiæ, benignitatem, humilitatem, patientiam, modestiam, etc., super omnia autem charitatem, quæ est vinculum perfectionis Col. 3.. Hæ virtutes, cum in tantam electis consuetudinem venerint, ut naturaliter insitæ videantur, quid aliud quam quia ut picturæ domus Domini prominentes de pariete exeunt? Quia verba et opera veritatis non adhuc ab aliis extrinsecus discunt, sed sibimet infixa radicitus parata semper ab intimis cordis, quæ sunt agenda vel docenda proferunt. Diximus autem quod pavimenti æqualitas, humilem concordiam fraternitatis significat: ubi cum sint Judæi vel gentes, barbari et Scythæ, liberi et servi, nobiles et ignobiles: cuncti se in Christo esse fratres, et eumdem patrem habere in cœlis gloriantur. Concordissima enim humilitas supernorum civium nulli dubia est. Texit ergo Salomon pavimentum domus auro in oraculo intrinsecus, et in templo extrinsecus: quia Christus angelos et animas justorum in cœlis, plenario dono perfectionis implevit, et peregrinantes in sæculo cives patriæ cœlestis, signaculo dilectionis æterno, a mortalium vilitate secrevit. Unde: In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem Joan. 13..
Read all of I Regum 6
This Verse In Other Editions
Study I Regum 6:28