I Regum 6:32
Et duo ostia de lignis olivarum: et sculpsit in eis picturam cherubim, et palmarum species, et anaglypha valde prominentia: et texit ea auro, et operuit tam cherubim quam palmas, et cetera, auro. + 6.32 Anaglypha. Posset dici sculptura facta in junctura tabularum, sed large accipitur. BEDA, ibid. anaglypha Græce, Latine dicuntur cælaturæ, etc., usque ad horum intuitu continuo vestigia nostra regimus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 6:18Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens tornaturas et juncturas suas fabrefactas, et cælaturas eminentes: omnia cedrinis tabulis vestiebantur: nec omnino lapis apparere poterat in pariete. + 6.18 Et cedro omnis. Cedrus insuperabilem virtutum venustatem signat, quo ligno omnis domus intrinsecus vestitur, cum corda justorum solo bonorum operum amore nitescunt. Habens tornaturas. BEDA, ibid., cap. 11. Habet domus in tabulis cedrinis tornaturas suas et juncturas fabrefactas, cum electi ad invicem pulcherrima charitatis copula nectuntur, ut habeant cor unum et animam unam. Tornaturæ enim quæ juncturis tabularum opponuntur, ut unum tabulatum fiat ex omnibus, officia sunt charitatis quibus sancta fraternitas copulatur, et in unam Christi domum toto orbe terrarum componitur. Cælaturas. Opera sanctorum manifesta expressione quales sint in exemplum aliis proferunt. Unde Paulus et factis et dictis se in exemplum proponit. Omnia cedrinis, etc. ID. ibid. Lapides parietis vel pavimentum, et tabulæ, et aurum, etc., usque et ad qui gratiam Evangelii perfecte susceperunt, æterna vita pariter perfruuntur.
2 Chronicles 4:22Thymiateria quoque, et thuribula, et phialas, et mortariola ex auro purissimo. Et ostia cælavit templi interioris, id est, in Sancta sanctorum: et ostia templi forinsecus aurea. Sicque completum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini. + 4.22 Et ostia cœlavit. Hi sunt doctores et sacerdotes, qui instruendo, baptizando, communicando corporis et sanguinis Domini mysteria, prima nobis Ecclesiæ limina pandunt. Sicque completum est omne. Cum verus pacificus in die novissima omnes electos resurrectionis immortalitate glorificat. Quindiu autem status hujus sæculi geritur, facit quidem Salomon domus Domini opus, sed non perficit: quia corda electorum Dominus, ut bona operentur inspirat et adjuvat, nulli tamen absque peccato esse donat, quod in futuro fidelibus reservat. Perficit vero omne opus templi sui et dedicationi aptum reddit, cum translatos de hac vita electos, æternum perducit ad regnum: unde septem annis ædificatur, octavo perfectum dedicatur. Septem enim diebus omne tempus volvitur, octavus est dies judicii et resurrectionis, cui convenit quod sequitur.