The Bible Software
bible.software › I Regum › I Regum 6 › I Regum 6:34

I Regum 6:34

et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus: et utrumque ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur. + 6.34 Altrinsecus. Quia ad invicem respiciunt, ut una sine altera haberi non possit. Exterius ostium dilectio fraterna, interius divina: quia illa prior tempore, hæc sublimior dignitate: et per illam ad hanc intratur: quia in amore proximi discitur, qualiter conditor debeat amari. Et utrumque ostium. BEDA, ibid. Quia in utraque dilectione duo sunt principaliter observanda, etc., usque ad quia exstinctis peccatis omnibus ad littus et soliditatem virtutum transeamus. BEDA ubi supra. Notandum quod in egressu oraculi duo dicuntur fuisse ostia, etc., usque ad aliud mysterii dispensationem præfigurans. Et se invicem. Vel ostium quod se invicem tenebat aperitur, cum per ministerium prædicatoris discernitur quid proprie ad cognitionem fidei, quid ad vivendi castitatem pertineat, quæ utraque nequeunt separari, et quod parum sit, proximorum mala tolerare, et eis bona non commodare, cum hæc certissime soleant in corde perfectorum indissolubiliter permanere.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the two doors were of fir tree: the two leaves of the one door were folding, and the two leaves of the other door were folding.

In Context

33Fecitque in introitu templi postes de lignis olivarum quadrangulatos, + 6.33 Fecitque in introitu. Sicut ingressus oraculi quo ad arcam Domini cherubimque pervenitur, introitum cœli significat, quo ad visionem Dei supernorumque civium nos introduci desideramus: ita introitus in templum, primordia nostræ conversionis ad Deum, quando in præsentem Ecclesiam intramus. Iste ingressum nostrum ad fidem, ille designat ad spem. Unde postes hujus introitus quadrangulati sunt propter quatuor Evangelii libros, quorum doctrina in fide veritatis erudimur. Postes de lignis. BEDA, ibid. Quadrangulos propter quatuor scilicet principales virtutes, etc., usque ad quarta post prudentiam, fortitudinem et temperantiam, justitia sequitur.

35Et sculpsit cherubim, et palmas, et cælaturas valde eminentes: operuitque omnia laminis aureis opere quadro ad regulam. + 6.35 Et sculpsit cherubim. Hæc supra exposita sunt, quia in parietibus domus, et in ostiis interioribus eædem picturæ vel cælaturæ factæ sunt; quia eadem arcana fidei, spei, et charitatis, quæ sublimes et perfecti sublimiter capiunt, et quæ omnes electi plene in æterna visione percipiunt, etiam catechizandis rudibus pro suo cuique captu discenda et confitenda traduntur, ut sacris initiati mysteriis, quandoque ad capienda ea quæ pie crediderunt, proveniant.

Read all of I Regum 6

Cross References

Ezekiel 41:23Et duo ostia erant in templo et in sanctuario.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Regum 6:34

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Regum 6:33I Regum 6I Regum 6:35 →