I Regum 6:35
Et sculpsit cherubim, et palmas, et cælaturas valde eminentes: operuitque omnia laminis aureis opere quadro ad regulam. + 6.35 Et sculpsit cherubim. Hæc supra exposita sunt, quia in parietibus domus, et in ostiis interioribus eædem picturæ vel cælaturæ factæ sunt; quia eadem arcana fidei, spei, et charitatis, quæ sublimes et perfecti sublimiter capiunt, et quæ omnes electi plene in æterna visione percipiunt, etiam catechizandis rudibus pro suo cuique captu discenda et confitenda traduntur, ut sacris initiati mysteriis, quandoque ad capienda ea quæ pie crediderunt, proveniant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 7:26Grossitudo autem luteris, trium unciarum erat: labiumque ejus quasi labium calicis, et folium repandi lilii: duo millia batos capiebat. + 7.26 Grossitudo. BED. ubi supra. Qui lavacrum baptismi ad salutem et vitam suscipit, fidem et spem et charitatem debet habere, sine quibus nemo potest recte operari; unde subjungitur, Grossitudo. Quia robore fidei, spei, et charitatis munitur perceptio baptismi, neque aliter proficuum esse accipientibus ostenditur, nisi harum virtutum firma certitudo mentem accipientium et corpora confirmet. Lilii. ID., ibid. Lilium comitante odoris gratia candidum colorem foris, etc., usque ad unde subditur: Duo millia batos capiebat et tria millia, etc. ID., ibid. Batus Hebræorum mensura est, etc., usque ad ejusdem regni facit esse participes.
2 Chronicles 4:21et florentia quædam, et lucernas, et forcipes aureos: omnia de auro mundissimo facta sunt. + 4.21 Et forcipes, etc. Forcipes in usu altaris facti sunt ænei. Sed et hi quibus emundabantur lucernæ, interpretationem spiritualis sensus per doctorum officia significant. Ipsa enim verba sacri eloquii ab historia in allegoriam, ab umbra in veritatem transferentes, quasi lucem scientiæ in Ecclesiam super candelabrum mysticum positi multiplicant.
Psalms 74:6nolite extollere in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum iniquitatem. + 74.6 Loqui. Ut qui non sua culpa, sed necessitate stellarum, dicunt se peccasse, ut Deo, non sibi imputetur. Vel, qui sciunt peccata sua, sed impunitatem sibi promittunt. 1
Ezekiel 40:22Fenestræ autem ejus, et vestibulum, et sculpturæ secundum mensuram portæ quæ respiciebat ad orientem: et septem graduum erat ascensus ejus, et vestibulum ante eam.