I Regum 6:36
Et ædificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri. + 6.36 Ædificavit atrium. BEDA ubi supra, cap. 16. De interiori atrio breviter loquitur, etc., usque ad unde sequitur: Ædificavit atrium interius tribus ordinibus I Cor. 2.. Et uno ordine. Unus ordo lignorum cedri bona est operatio sine corruptione simulationis exhibita, sine cujus adjectione fides, spes, et charitas vera esse non potest. Ligna enim cedri propter odoris gratiam et imputribilem naturæ potentiam, perseverantiam, et famam piæ actionis designant. Usque ad hoc atrium universi conscendunt electi, qui fide, spe, charitate et opere, Deo placere appetunt, hoc alta meritorum gratia transcendunt perfecti, cum in tanto virtutum culmine proficiunt, ut dicere auditoribus possint: Imitatores mei estote sicut et ego Christi I Cor. 4.; et: Nescitis quoniam angelos judicabimus, quanto magis sæcularia Ibid. 6..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he built the inner court with three rows of hewed stone, and a row of cedar beams.
In Context
37Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zio:
Cross References
Exodus 27:9Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine. + 27.9 Facies et atrium. ID., ubi supra, cap. 13. Sicut Sancta sanctorum, etc., usque ad sed ejus memoria ab intimo corde eradicatur. Centum cubitos. ID., ibid. Constat centenarium, etc., usque ad et continentiæ temporalis assumant.
1 Kings 7:12Et atrium majus rotundum trium ordinum de lapidibus sectis, et unius ordinis de dolata cedro: necnon et in atrio domus Domini interiori, et in porticu domus.
2 Chronicles 7:7Sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini: obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum: quia altare æneum quod fecerat, non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes. + 7.7 Sanctificavit. Quia Christus ea quæ in lege propter infirmitatem ejus perfici non poterant, in Ecclesia perficit. Ipsa est enim atrium domus Domini, per quam ingressus patet in cœlestem Jerusalem: quia ergo holocausta et sacrificia in altari Veteris Testamenti non potuerunt offerri; quia omnia figuraliter fiebant ibi, rex noster et sacerdos erexit novum altare fidei in Ecclesia, in quo quotidie offerunt pinguia holocausta et accepta Deo sacrificia. Unde Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter, etc.
Ezekiel 40:28Et introduxit me in atrium interius ad portam australem: et mensus est portam juxta mensuras superiores.