The Bible Software
bible.software › I Regum › I Regum 6 › I Regum 6:37

I Regum 6:37

Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zio:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

In the fourth year was the foundation of the house of the LORD laid, in the month Zif:

In Context

36Et ædificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri. + 6.36 Ædificavit atrium. BEDA ubi supra, cap. 16. De interiori atrio breviter loquitur, etc., usque ad unde sequitur: Ædificavit atrium interius tribus ordinibus I Cor. 2.. Et uno ordine. Unus ordo lignorum cedri bona est operatio sine corruptione simulationis exhibita, sine cujus adjectione fides, spes, et charitas vera esse non potest. Ligna enim cedri propter odoris gratiam et imputribilem naturæ potentiam, perseverantiam, et famam piæ actionis designant. Usque ad hoc atrium universi conscendunt electi, qui fide, spe, charitate et opere, Deo placere appetunt, hoc alta meritorum gratia transcendunt perfecti, cum in tanto virtutum culmine proficiunt, ut dicere auditoribus possint: Imitatores mei estote sicut et ego Christi I Cor. 4.; et: Nescitis quoniam angelos judicabimus, quanto magis sæcularia Ibid. 6..

38et in anno undecimo, mense Bul (ipse est mensis octavus), perfecta est domus in omni opere suo, et in universis utensilibus suis: ædificavitque eam annis septem. + 6.38 Ipse est mensis. BEDA ubi supra. Quæritur quomodo dicatur domus Domini in mense octavo perfecta in omni opere suo, etc., usque ad unde David Psalmum pro octava intitulavit, quem pro metu judicii cantavit, dicens: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me Psal. 6.. Ædificavitque eam. Quia Ecclesia toto hujus sæculi tempore, quod septem dierum circuitu peragitur, ex electis construitur animabus: et in fine sæculi suum incrementum ad finem perducit. Vel ob significationem gratiæ spiritualis, per quam Ecclesia, solum ut sit Ecclesia, percipit: quia sine donis Spiritus, nemo fidelis effici, vel fidem servare, vel merito fidei ad coronam justitiæ potest pervenire.

Read all of I Regum 6

Cross References

1 Kings 6:1Factum est ergo quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israël de terra Ægypti, in anno quarto, mense Zio (ipse est mensis secundus), regni Salomonis super Israël, ædificari cœpit domus Domino. + 6.1 Factum est igitur. RAB. ex Bed., lib. de Templo Salom., cap. 5. Fit commemoratio egressionis de Ægypto, etc., usque ad nec Scriptura quæ gratiam Novi Testamenti intimaret in Veteri. Anno quarto. Quarto anno regis Salomonis cœpit ædificari domus: quia post expletam Christi incarnationis dispensationem in quatuor Evangeliis scriptam, misso Spiritu sancto Ecclesiæ structura cœpit. Mense Zio ipse est mensis. BEDA, ibidem. Quod mense secundo, etc., usque ad unde patet quia mox peracto pascha cœpit ædificare domum Domini et consecratus mystica solemnitate populus misit manus ad mysticum opus. Ædificare cœpit. ID., ibid. Ubi ædificatum sit templum in Paralipomenis manifestatur, etc., usque ad sed internæ pacis, quam cum conditore suo haberet, compos effecta est. Quæ præparaverat David, etc. Paraverat enim David psallendo, paraverunt alii prophetæ vaticinando locum Domino: vero scilicet Salomoni, in quo domum ædificaret, quia corda auditorum fide instituerunt, monentes ut incarnatum Dei Filium fideli devotione susciperent. Unde: Levate oculos vestros et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem: et qui metit, mercedem accipit: et congregat fructum in vitam æternam, ut qui seminat simul gaudeat et qui metit Joan. 4.. Quod dicit: Levate oculos vestros et videte locum qui paratus est ad ædificandam domum, et qui ædificat docendo, mercedem accipit, et congregat lapides pretiosos in vitam æternam: ut et qui parat locum ædificio simul gaudeat et qui ædificat, id est propheta venturum prædicens: et apostolus prædicans Dominum venientem, una simul mercede potiantur. In longitudine, etc. Longitudo domus longanimitatem Ecclesiæ significat, qua patienter adversa tolerat, donec ad patriam perveniat. Hæc est sexaginta cubitorum, quia senarius perfectionem bonorum operum significat; quia debemus per longanimitatem ita adversa tolerare, ut per bona opera promissam patriam mereamur intrare. Viginti cubitos. Propter geminam charitatis distantiam, qua Deum diligimus et proximum. In latitudine. Latitudo charitatem significat, quæ dilatato sinu mentis amicos in Deo, et inimicos diligit propter Deum donec ad pacem conversis vel funditus exstinctis, cum solis amicis gaudeat in Domino. BEDA, ibid. Notandum, quia triginta cubiti altitudinis non usque ad tectum templi, sed usque ad cœnaculum inferius pertingebant. Aperte enim in Paralipomenis scriptum est quod altitudo centum viginti cubitorum erat, de cujus rei sacramentis aptius in sequenti tractabitur, ubi ad medium cœnaculum et tertium lectionis ordo pervenerit. Triginta cubitos. Propter fidem Trinitatis, in cujus visione cuncta desideria spei nostræ suspendantur. Singuli numeri per decem multiplicantur, quia per fidem et custodiam legis patientia salubriter exercetur: charitas viriliter ardescit, et spes sublimiter ad æterna rapitur. In altitudine. Altitudo significat spem retributionis futuræ, pro qua prospera vel adversa contemnit, donec videat bona Domini in terra viventium.

2 Chronicles 3:2Cœpit autem ædificare mense secundo, anno quarto regni sui. + 3.2 Mense secundo, etc. Id est Maio, mox scilicet post pascha, ut consecratus mystica solemnitate populus digne aggrederetur mysticum opus. Anno quarto regni sui. Post expletam dispensationem divinæ incarnationis, quæ in quatuor Evangeliis scripta est, misso Spiritu de cœlo Ecclesia fabricata est. Quæ in libris Regum exposuimus, in Paralipomenon sub brevitate perstringimus. Longitudo domus longam Ecclesiæ patientiam significat. Latitudo charitatem qua etiam diligit inimicos, donec cum solis amicis in Deo gaudeat. Altitudo vero spem futuræ vitæ et retributionis, quia omnia adversa contemnit: donec videat bona Domini in terra viventium. Notandum quod triginta cubiti altitudinis, qui in Regum leguntur, non ad tectum templi, sed usque ad cœnaculum inferius pervenerunt. Hic enim quod altitudo centum viginti cubitorum erat. Alii triginta ad medium cœnaculum, alii vero ad tertium, deinde usque ad supremum templi tectum numerabuntur, alii triginta et sic tota altitudo domus in centum viginti cubitis consummatur: quo numero virorum primitiva Ecclesia in Jerusalem gratiam Spiritus sancti accepit. Quindecim namque qui ex septem et octo constant, futuram vitam signant, quæ nunc agitur in quiete animarum et perficietur in resurrectione corporum: quindecim vero in trigonum ducta, id est, cum omnibus partibus suis numerata centum viginti fiunt, quibus designatur futura beatitudo electorum. Bene autem hoc numero tertium cœnaculum domus consummatur, quæ post præsentes labores, post animarum requiem, plena felicitatis gloria in resurrectione completur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Regum 6:37

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Regum 6:36I Regum 6I Regum 6:38 →