The Bible Software
bible.software › I Regum › I Regum 6 › I Regum 6:4

I Regum 6:4

Fecitque in templo fenestras obliquas. + 6.4 Fenestras obliquas. ID., ibid., cap. 7. Sanctos doctores quibus mente excedentibus Deo, arcana cœlestium specialius videre conceditur. Qui dum quæ in occulto vident, publice pandunt, quasi suscepto lumine solis fenestræ cuncta templi penetralia replent. Unde obliquæ, id est, intus latiores fuisse perhibentur: quia qui jubar supernæ contemplationis vel ad momentum percipit, mox sinum cordis amplius castigando dilatat, et ad majora capessenda solerti exercitatione præparat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And for the house he made windows of narrow lights.

In Context

3Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis, juxta mensuram latitudinis templi: et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi. + 6.3 Porticus erat, etc. De hac in Paralipomenis ita scriptum: Porticum vero ante frontem quæ tendebatur in longum juxta mensuram latitudinis cubitorum viginti II Paral. 3.. Patet ergo quia porticus ista ad orientalem templi partem facta est. Templum enim versum ad orientem erat sicut et tabernaculum: habebatque ostium ab oriente contra ostium templi, juxta Josephum, ita ut sol æquinoctialis oriens directis radiorum lineis per ostia tria, porticus, scilicet, templi et oraculi, arcam testamenti perfunderet. Templum Ecclesiam figurat, porticus quæ ante templum prior lumen solis recipiebat, illam Ecclesiæ partem quæ Domini incarnationem præcessit: in qua patriarchæ et prophetæ orientem justitiæ solem primi susceperunt, et nascenti Domino in carne vivendo, prædicando, nascendo, et moriendo testimonium præbuerunt. Viginti cubitorum longitudinis, juxta mensuram latitudinis templi. BEDA, lib. de temp. Salom., c. 6. Quia antiqui justi in patientia et longanimitate exspectabant, etc., usque ad tamen doctrinam ejus audire et sacramenta percipere nequiverunt.

5Et ædificavit super parietem templi tabulata per gyrum, in parietibus domus per circuitum templi et oraculi, et fecit latera in circuitu. + 6.5 Et ædificavit, etc. ID., ibid. Hæc tabulata in Evangelio ubi Dominus tentatur a diabolo, pinnacula templi vocantur, etc., usque ad quorum maximam partem uxores reliquisse completius sancti Stephani testatur historia, ubi feminas eadem religione pollentes non conjuges, sed viduas eorum appellat. Latera. ID., ibid. Id. est luriculas, ne quis inde facile ad inferiora decideret, etc., usque ad Latera, id est, muros vel cancellos, vel luriculas, doctores in tabulatis sedentes, qui ad circumstantem inferius populum concionabantur.

Read all of I Regum 6

Cross References

1 Kings 7:4contra se invicem positas,

Ezekiel 40:16Et fenestras obliquas in thalamis et in frontibus eorum, quæ erant intra portam undique per circuitum: similiter autem erant et in vestibulis fenestræ per gyrum intrinsecus, et ante frontes pictura palmarum.

Ezekiel 41:26Super quæ fenestræ obliquæ, et similitudo palmarum hinc atque inde in humerulis vestibuli, secundum latera domus, latitudinemque parietum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Regum 6:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Regum 6:3I Regum 6I Regum 6:5 →