I Regum 6:7
Domus autem cum ædificaretur, de lapidibus dolatis atque perfectis ædificata est: et malleus, et securis, et omne ferramentum non sunt audita in domo cum ædificaretur. + 6.7 Domus autem, etc. Hæc ad illam Ecclesiæ partem quæ post sæculi labores et certamina ad æterna præmia meruit introduci proprie pertinent. Nihil enim inquinatum intrabit in illam civitatem. Et malleus et securis. Quia hic tundimur adversitatibus et disciplina veritatis exercemur, ut illic juxta meritum locis congruis disponamur, et castigatione cessante solo amoris glutino quo ad invicem copulemur, uno impleti spiritu perfundamur. Sed quamvis dicatur: Nœ vir perfectus in generationibus suis, et: Beati immaculati in via, et hujuscemodi, nullus vere perfectus et sine macula viam hujus vitæ incedere potest. Non est enim qui faciat bonum, et non peccet. Sed secundum hujus temporis modum perfecti et immaculati vocantur, qui tunc vere perficiuntur, cum nexibus corporis absoluti ad immortalem domus Domini decorem pervenerint.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 27:5et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit,
Proverbs 24:27Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea ædifices domum tuam. + 24.27 Præpara. Præparato opere agrum diligenter exercere, etc., usque ad intus tota virtutum fabrica fame boni crescente destruatur.
Acts 9:31Ecclesia quidem per totam Judæam, et Galilæam, et Samariam habebat pacem, et ædificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione Sancti Spiritus replebatur. + 9.31 Ecclesia. Talia, ut supra dictum est, in fine narrationum, et principio interseruntur sæpe, ad laudem apostolorum et ecclesiasticæ fidei. Et consolatione. Consolatio in labore datur, unde patet quod Ecclesia tentabatur.
2 Corinthians 5:5Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus.
James 1:20Ira enim viri justitiam Dei non operatur.
1 Peter 2:5et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum. + 2.5 Tanquam lapides viri. Per infidelitatem quidem duri et insensibiles, sed per discretionem eruditi vivificantur et apti sunt, ut in Dei ædificio charitate compingantur. Ædificamini. Ad offerendum bona opera, eleemosynas, preces et vos ipsos. Per Jesum Christum. Hoc ad omnia refertur, ædificamini, sacerdotes estis, offertis, et hoc totum, per Jesum Christum, cujus gratia omnia habetis.