bible.software › I Regum › I Regum 6 › I Regum 6:8
I Regum 6:8
Ostium lateris medii in parte erat domus dextræ: et per cochleam ascendebant in medium cœnaculum, et a medio in tertium. + 6.8 Ostium lateris. BEDA, ibid, cap. 8. Qui dam hunc locum male intelligentes, etc., usque ad et bene unum ostium, propter consonam in omnibus sanctis fidem et dilectionem veritatis. Ascendebant in medium cœnaculum et a medio in tertium. Et ædificavit. BEDA ibid. Notandum quod triginta cubiti altitudinis de quo supra legitur, etc., usque ad quia consona mente et voce omnes divinæ majestatis gloriam collaudabunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The door for the middle chamber was in the right side of the house: and they went up with winding stairs into the middle chamber, and out of the middle into the third.
In Context
7Domus autem cum ædificaretur, de lapidibus dolatis atque perfectis ædificata est: et malleus, et securis, et omne ferramentum non sunt audita in domo cum ædificaretur. + 6.7 Domus autem, etc. Hæc ad illam Ecclesiæ partem quæ post sæculi labores et certamina ad æterna præmia meruit introduci proprie pertinent. Nihil enim inquinatum intrabit in illam civitatem. Et malleus et securis. Quia hic tundimur adversitatibus et disciplina veritatis exercemur, ut illic juxta meritum locis congruis disponamur, et castigatione cessante solo amoris glutino quo ad invicem copulemur, uno impleti spiritu perfundamur. Sed quamvis dicatur: Nœ vir perfectus in generationibus suis, et: Beati immaculati in via, et hujuscemodi, nullus vere perfectus et sine macula viam hujus vitæ incedere potest. Non est enim qui faciat bonum, et non peccet. Sed secundum hujus temporis modum perfecti et immaculati vocantur, qui tunc vere perficiuntur, cum nexibus corporis absoluti ad immortalem domus Domini decorem pervenerint.
9Et ædificavit domum, et consummavit eam: texit quoque domum laquearibus cedrinis. + 6.9 Laquearibus. BEDA, ibid., cap. 9. Laquearia sunt tabulata, quæ magno decore composita et ornata, ab inferiori parte trabibus affiguntur, et quia ternæ altitudinis domus Domini facta erat, terna habebat laquearia. Sanctis sublimioribus scilicet, quorum opus et doctrina cunctis in templo proposita, quasi longius in alto præeminent; quicunque intercedendo, exhortando, animas infirmorum ne deficiant, protegant. Cedrinis. ID., ibid. Cedrus arbor imputribilis, etc., usque ad nisi diligere Deum ex toto corde, tota anima, tota virtute, et proximum tanquam nos ipsos.
Read all of I Regum 6
Cross References
Ezekiel 42:6Tristega enim erant, et non habebant columnas, sicut erant columnæ atriorum: propterea eminebant de inferioribus, et de mediis a terra cubitis quinquaginta.
This Verse In Other Editions
Study I Regum 6:8