bible.software › I Regum › I Regum 7 › I Regum 7:16
I Regum 7:16
Duo quoque capitella fecit, quæ ponerentur super capita columnarum, fusilia ex ære: quinque cubitorum altitudinis capitellum unum, et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum: + 7.16 Duo, etc. ID., ibid. Capita columnarum, etc., usque ad evangelicæ perfectionis est insita gratia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he made two chapiters of molten brass, to set upon the tops of the pillars: the height of the one chapiter was five cubits, and the height of the other chapiter was five cubits:
In Context
15Et finxit duas columnas æreas, decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam: et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam utramque. + 7.15 Et finxit. BED. ubi supra, cap. 18. Columna ante fores templi decem et octo cubitis alta est, etc., usque ad a recta via qua ad promissam patriam gradimur, ulla in parte declinemus. Decem, etc. Ter enim seni decem et octo faciunt: tria, scilicet ad fidem pertinent propter Trinitatem; sex ad operationem, quia sex diebus factus est mundus, tria per sex multiplicantur, cum justus ex fide vivit et cognitionem piæ fidei cumulat exsecutione bonæ actionis. Et linea. BEDA, ibid. Norma apostolicæ institutionis ambit columnam utramque, cum doctor Judæis vel gentibus prædicare missus, ea tantum facere curat et docere, quæ per apostolos accepit et didicit Ecclesia. Nam qui aliter docere, vivere vel prædicare voluerit, et apostolica decreta spernere vel pro libito suo nova statuere, non est columna in templo Dei: quia dum apostolica instituta sequi contemnit, vel exilitate inertiæ, vel elationis grossitudine duodecim cubitorum lineæ non convenit.
17et quasi in modum retis, et catenarum sibi invicem miro opere contextarum. Utrumque capitellum columnarum fusile erat: septena versuum retiacula in capitello uno, et septena retiacula in capitello altero. + 7.17 Septena, etc. ID., ibid. Hoc in Paralipomenis ita scriptum est, etc., usque ad quia patres utriusque testamenti per gratiam unius Spiritus septiformis, ut essent electi acceperunt.
Read all of I Regum 7
Cross References
Exodus 36:38et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit æneas.
Exodus 38:19Columnæ autem in ingressu fuere quatuor cum basibus æneis, capitaque earum et cælaturæ argenteæ.
2 Chronicles 4:12hoc est, columnas duas, et epistylia, et capita, et quasi quædam retiacula, quæ capita tegerent super epistylia.
This Verse In Other Editions
Study I Regum 7:16