The Bible Software
bible.software › I Regum › I Regum 7 › I Regum 7:18

I Regum 7:18

Et perfecit columnas, et duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum, ut tegerent capitella quæ erant super summitatem, malogranatorum: eodem modo fecit et capitello secundo. + 7.18 Et duos. ID. Videntur malagranata facta esse in circuitu capitellorum a parte inferiori, et ex ipsis malisgranatis oriri retiacula: quibus capitella ex parte aliqua tegerentur, signatur quod virtutes ex virtutibus nascuntur, et quod sancti ambulant de virtute in virtutem Psal. 83.. ID., ibid. Duo ordines erant retiaculorum in gyro capitelli, etc., usque ad et in eis quæ intelligimus late patet. Ut tegerent. ID., ibid. Cum dictum sit de retiaculis, etc., usque ad apte subjungitur: Capitella autem quæ erant super capita columnarum, etc. Malogranatorum. Quæ uno foris cortice multa interius grana circumdant, etc., usque ad sed quæ intus est fidei, spei, et dilectionis, cæterorumque animi bonorum gratia non cernitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he made the pillars, and two rows round about upon the one network, to cover the chapiters that were upon the top, with pomegranates: and so did he for the other chapiter.

In Context

17et quasi in modum retis, et catenarum sibi invicem miro opere contextarum. Utrumque capitellum columnarum fusile erat: septena versuum retiacula in capitello uno, et septena retiacula in capitello altero. + 7.17 Septena, etc. ID., ibid. Hoc in Paralipomenis ita scriptum est, etc., usque ad quia patres utriusque testamenti per gratiam unius Spiritus septiformis, ut essent electi acceperunt.

19Capitella autem quæ erant super capita columnarum, quasi opere lilii fabricata erant in porticu quatuor cubitorum. + 7.19 Quasi, etc. ID., ibid. Per lilia, claritas supernæ patriæ et immortalitatis floribus redolens paradisi designatur amœnitas, etc., usque ad quia non nisi per Evangelium optata vox illa mundo insonuit, Pœnitentiam agite, etc. Matth. 3.. In porticu. Notandum autem in hac sententia Paralipomenis quod eadem porticus templi etiam vestibulum templi vocatur. Unde: Inter vestibulum et altare plorabant; id est, inter porticum et altare.

Read all of I Regum 7

Cross References

Exodus 28:14et duas catenulas ex auro purissimo sibi invicem cohærentes, quas inseres uncinis.

Exodus 28:24catenasque aureas junges annulis, qui sunt in marginibus ejus,

2 Kings 25:17Decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una: et capitellum æreum super se altitudinis trium cubitorum: et retiaculum, et malogranata super capitellum columnæ, omnia ærea: similem et columna secunda habebat ornatum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Regum 7:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Regum 7:17I Regum 7I Regum 7:19 →