The Bible Software
bible.software › I Regum › I Regum 7 › I Regum 7:19

I Regum 7:19

Capitella autem quæ erant super capita columnarum, quasi opere lilii fabricata erant in porticu quatuor cubitorum. + 7.19 Quasi, etc. ID., ibid. Per lilia, claritas supernæ patriæ et immortalitatis floribus redolens paradisi designatur amœnitas, etc., usque ad quia non nisi per Evangelium optata vox illa mundo insonuit, Pœnitentiam agite, etc. Matth. 3.. In porticu. Notandum autem in hac sententia Paralipomenis quod eadem porticus templi etiam vestibulum templi vocatur. Unde: Inter vestibulum et altare plorabant; id est, inter porticum et altare.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the chapiters that were upon the top of the pillars were of lily work in the porch, four cubits.

In Context

18Et perfecit columnas, et duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum, ut tegerent capitella quæ erant super summitatem, malogranatorum: eodem modo fecit et capitello secundo. + 7.18 Et duos. ID. Videntur malagranata facta esse in circuitu capitellorum a parte inferiori, et ex ipsis malisgranatis oriri retiacula: quibus capitella ex parte aliqua tegerentur, signatur quod virtutes ex virtutibus nascuntur, et quod sancti ambulant de virtute in virtutem Psal. 83.. ID., ibid. Duo ordines erant retiaculorum in gyro capitelli, etc., usque ad et in eis quæ intelligimus late patet. Ut tegerent. ID., ibid. Cum dictum sit de retiaculis, etc., usque ad apte subjungitur: Capitella autem quæ erant super capita columnarum, etc. Malogranatorum. Quæ uno foris cortice multa interius grana circumdant, etc., usque ad sed quæ intus est fidei, spei, et dilectionis, cæterorumque animi bonorum gratia non cernitur.

20Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper juxta mensuram columnæ contra retiacula: malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi. + 7.20 Et rursum BED. ubi supra. Quorum scilicet factura perennis regni sublimitatem designat, etc., usque ad sed quia illa societas utriusque populi fidelibus tribuitur, recte subjungitur: Malogranatorum. ID., ibid. In malogranato totam significat Ecclesiam, etc., usque ad et utriusque populi electos in una beatitudinis arce colligunt. Columnam. ID., ibid. Dextera columna doctores primitivæ Ecclesiæ significat, etc., usque ad nihil industriæ saltem ad intelligendos eorum quibus prælati sunt errores. Fecit quoque. ID., ibid. Hoc mare in figuram baptismi factum est, etc., usque ad cum hunc in vinea laborantibus dandum esse prædixit.

Read all of I Regum 7

Cross References

1 Kings 6:32Et duo ostia de lignis olivarum: et sculpsit in eis picturam cherubim, et palmarum species, et anaglypha valde prominentia: et texit ea auro, et operuit tam cherubim quam palmas, et cetera, auro. + 6.32 Anaglypha. Posset dici sculptura facta in junctura tabularum, sed large accipitur. BEDA, ibid. anaglypha Græce, Latine dicuntur cælaturæ, etc., usque ad horum intuitu continuo vestigia nostra regimus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Regum 7:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Regum 7:18I Regum 7I Regum 7:20 →