The Bible Software
bible.software › I Regum › I Regum 7 › I Regum 7:27

I Regum 7:27

Et fecit decem bases æneas, quatuor cubitorum longitudinis bases singulas, et quatuor cubitorum latitudinis, et trium cubitorum altitudinis. + 7.27 ID., ibid. Mille perfectionem significat, quia denarium quadratum solidum facit. Decies enim decem, centum faciunt, quæ figura jam quadrata, sed adhuc plana. Verum ut in altitudinem surgat et solida efficiatur, multiplica centum per decem, et fiunt mille. Quo numero stabilis et velut quadrata justorum conscientia signatur. Quocunque enim infertis quadratum, stabit, sic animus electorum nulla tentatione a statu rectitudinis inclinatur. Et fecit. ID., ibid., cap. 20. Multifarie multisque modis eadem nostræ salutis sacramenta figurantur, etc., usque ad divino fecit amore fervescere. ID., ibid. Quod ad portandos luteres decem bases sunt factæ, etc., usque ad sed uno eodemque nomine Deum Patrem propter unius donum Spiritus invocantes. Quatuor cubitorum longitudinis. ID., ibid. Quaternorum cubitorum erat longitudo et latitudo basium, quia prædicatores, sive adversa mundi, et longitudinem exsilii, et laborum præsentium foris tolerent, sive cor in dilectione Dei et proximi interna exsultatione dilatent, semper virtutibus student, prudenter scilicet inter bona et mala discernentes, fortiter adversa sustinentes, cor ab appetitu voluptatum temperantes, justitiam in operatione tenentes.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he made ten bases of brass; four cubits was the length of one base, and four cubits the breadth thereof, and three cubits the height of it.

In Context

26Grossitudo autem luteris, trium unciarum erat: labiumque ejus quasi labium calicis, et folium repandi lilii: duo millia batos capiebat. + 7.26 Grossitudo. BED. ubi supra. Qui lavacrum baptismi ad salutem et vitam suscipit, fidem et spem et charitatem debet habere, sine quibus nemo potest recte operari; unde subjungitur, Grossitudo. Quia robore fidei, spei, et charitatis munitur perceptio baptismi, neque aliter proficuum esse accipientibus ostenditur, nisi harum virtutum firma certitudo mentem accipientium et corpora confirmet. Lilii. ID., ibid. Lilium comitante odoris gratia candidum colorem foris, etc., usque ad unde subditur: Duo millia batos capiebat et tria millia, etc. ID., ibid. Batus Hebræorum mensura est, etc., usque ad ejusdem regni facit esse participes.

28Et ipsum opus basium, interrasile erat: et sculpturæ inter juncturas. + 7.28 Et ipsum opus basium. Tabulæ ex quibus bases factæ sunt, quadratæ fuerunt, in quibus formulæ rotundæ erant, quæ coronulæ sive plectæ appellantur, in quarum medio cælaturæ leonum, etc.

Read all of I Regum 7

Cross References

1 Kings 7:38Fecit quoque decem luteres æneos: quadraginta batos capiebat luter unus, eratque quatuor cubitorum: singulos quoque luteres per singulas, id est, decem bases, posuit. + 7.38 Quadraginta batos capiebat luter unus, etc. ID., ibid Quadraginta magnam perfectionem significat, quia quater deni faciunt quadraginta, decem autem sunt præcepta quibus nostra omnis operatio præfixa est in lege Dei. Quatuor vero Evangeliorum libri, in quibus per dispensationem Dominicæ incarnationis, cœlestis patriæ nobis patefactus est introitus, et quia omnes qui ad mysterium baptismi pertinent, cum fide et sacramentis Evangelii, fructum debent rectæ operationis ostendere, singuli luteres in quibus holocausta lavabantur, quadraginta batos capiebant. Eratque. ID., ibid. Quod supradictum est: pariterque habebat unum cubitum et dimidium, et utrum ibi amplitudinem an altitudinem significaret, non adjecit: videtur quod fundum ipsius luteris hujus esse amplitudinis voluerit intelligi, quod ex mensura basis in qua positus erat quisque luter, facillime conjicitur, quod ita describitur: In summitate autem basis erat quædam rotunditas unius et dimidii cubiti, ita fabrefacta ut luter superimponi posset. Latitudo ergo fundi in luteribus unius erat cubiti et dimidii. Ipsa vero capacitas luterum quatuor habebat cubitos, sed utrum in altitudine, an in amplitudine, an in utroque, dicat qui noverit. ID., ibid. Propter quatuor Evangelia in quibus forma baptismi vel cardinales virtutes quibus baptizati debent institui, vel propter quatuor mundi plagas quibus baptisma ministratur.

2 Kings 25:16id est, columnas duas, mare unum, et bases quas fecerat Salomon in templo Domini: non erat pondus æris omnium vasorum.

Jeremiah 27:19Quia hæc dicit Dominus exercituum ad columnas, et ad mare, et ad bases, et ad reliqua vasorum quæ remanserunt in civitate hac, + 27.19 Ad columnas. ID. Enumerat vasa quæ translata fuerunt in Babylonem, capto Sedecia, civitate incensa, temploque subverso.

Jeremiah 52:20et columnas duas, et mare unum, et vitulos duodecim æreos qui erant sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini. Non erat pondus æris omnium horum vasorum. + 52.20 Columnas quoque, etc. Per diversa vasa, diversa officia in Ecclesia significantur, quæ maligni spiritus de servitio Dei auferunt, et in usum suum convertunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Regum 7:27

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Regum 7:26I Regum 7I Regum 7:28 →