bible.software › I Regum › I Regum 7 › I Regum 7:28
I Regum 7:28
Et ipsum opus basium, interrasile erat: et sculpturæ inter juncturas. + 7.28 Et ipsum opus basium. Tabulæ ex quibus bases factæ sunt, quadratæ fuerunt, in quibus formulæ rotundæ erant, quæ coronulæ sive plectæ appellantur, in quarum medio cælaturæ leonum, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the work of the bases was on this manner: they had borders, and the borders were between the ledges:
In Context
27Et fecit decem bases æneas, quatuor cubitorum longitudinis bases singulas, et quatuor cubitorum latitudinis, et trium cubitorum altitudinis. + 7.27 ID., ibid. Mille perfectionem significat, quia denarium quadratum solidum facit. Decies enim decem, centum faciunt, quæ figura jam quadrata, sed adhuc plana. Verum ut in altitudinem surgat et solida efficiatur, multiplica centum per decem, et fiunt mille. Quo numero stabilis et velut quadrata justorum conscientia signatur. Quocunque enim infertis quadratum, stabit, sic animus electorum nulla tentatione a statu rectitudinis inclinatur. Et fecit. ID., ibid., cap. 20. Multifarie multisque modis eadem nostræ salutis sacramenta figurantur, etc., usque ad divino fecit amore fervescere. ID., ibid. Quod ad portandos luteres decem bases sunt factæ, etc., usque ad sed uno eodemque nomine Deum Patrem propter unius donum Spiritus invocantes. Quatuor cubitorum longitudinis. ID., ibid. Quaternorum cubitorum erat longitudo et latitudo basium, quia prædicatores, sive adversa mundi, et longitudinem exsilii, et laborum præsentium foris tolerent, sive cor in dilectione Dei et proximi interna exsultatione dilatent, semper virtutibus student, prudenter scilicet inter bona et mala discernentes, fortiter adversa sustinentes, cor ab appetitu voluptatum temperantes, justitiam in operatione tenentes.
29Et inter coronulas et plectas, leones et boves et cherubim, et in juncturis similiter desuper: et subter leones et boves, quasi lora ex ære dependentia. + 7.29 Inter et coronulas et plectas, leones et boves et cherubim. ID., ibid. Non erat plana ulla ex parte superficies basium, etc., usque ad unde hic quoque post sculpturas cherubim bene adjungitur: Et subter leones. Quia doctores et in severitate districtionis qua peccatores judicant, et mansuetudine lenitatis qua pœnitentibus remittunt, timent judicium Dei, ne injuste ligando atque solvendo juste ligentur ab eo cujus nequit errare judicium.
Read all of I Regum 7
This Verse In Other Editions
Study I Regum 7:28