The Bible Software
bible.software › I Regum › I Regum 7 › I Regum 7:29

I Regum 7:29

Et inter coronulas et plectas, leones et boves et cherubim, et in juncturis similiter desuper: et subter leones et boves, quasi lora ex ære dependentia. + 7.29 Inter et coronulas et plectas, leones et boves et cherubim. ID., ibid. Non erat plana ulla ex parte superficies basium, etc., usque ad unde hic quoque post sculpturas cherubim bene adjungitur: Et subter leones. Quia doctores et in severitate districtionis qua peccatores judicant, et mansuetudine lenitatis qua pœnitentibus remittunt, timent judicium Dei, ne injuste ligando atque solvendo juste ligentur ab eo cujus nequit errare judicium.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And on the borders that were between the ledges were lions, oxen, and cherubims: and upon the ledges there was a base above: and beneath the lions and oxen were certain additions made of thin work.

In Context

28Et ipsum opus basium, interrasile erat: et sculpturæ inter juncturas. + 7.28 Et ipsum opus basium. Tabulæ ex quibus bases factæ sunt, quadratæ fuerunt, in quibus formulæ rotundæ erant, quæ coronulæ sive plectæ appellantur, in quarum medio cælaturæ leonum, etc.

30Et quatuor rotæ per bases singulas, et axes ærei: et per quatuor partes quasi humeruli subter luterem fusiles, contra se invicem respectantes. + 7.30 Et quatuor rotæ. BEDA, ibid. Quatuor Evangeliorum libri, etc., usque ad eos ab imis sustollunt et velut immissis rotis axes a terra basim altius sublevant. Humeruli. ID., ibid. Qui rotis antepositis ne ab axe dilabi possent obsistebant, præconia sunt prophetarum, quibus evangelica et apostolica Scriptura, ne cui legentium in dubium veniat, confirmatur; unde: Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes, etc. II Pet. 1.. Unde et Marcus ait: Initium Evangelii Filii Dei sicut scriptum est in Isaia propheta; et Matthæus: Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur Scriptura prophetarum Mar. I; Matth. 26.. Contra. ID., ibid. Quia omnis Scriptura prophetica sibi est consentanea, sicut uno spiritu condita. Quatuor autem fuere per bases singulas humeruli juxta scilicet numerum rotarum, non quod quatuor sint tantum libri prophetici, sed omnia quæ locuti sunt prophetæ quatuor Evangeliis testimonium præbuere, ut ex consensu utriusque Testamenti una fifides et dilectio Christi nostra omnium corda firmaret.

Read all of I Regum 7

Cross References

Genesis 3:24Ejecitque Adam: et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ. + 3.24 Ejecitque Adam. HIERON. Quæst. Hebr., tom. 3 LXX: Et ejecit, et habitare fecit contra paradisum voluptatis, et statuit cherubin, et flammeam rhompheam, quæ vertitur ad custodiendam ligni vitæ viam. Alius sensus est in Hebræo; ait enim, et ejecit Dominus, Adam scilicet, et habitare fecit ante paradisum voluptatis cherubin, et flammeum gladium. Non quod Adam habitare fecerit contra paradisum voluptatis, sed, illo ejecto, ante fores paradisi cherubin et flammeum posuit gladium, ne quis posset intrare. Et collocavit, etc. AUG., ut supra. Hoc per cœlestes potestates etiam in paradiso visibili factum esse credendum est, ut per angelicum ministerium ibi esset quædam ignea custodia, non tamen frustra, sed quia aliquid de paradiso significat spirituali. Collocavit, etc. STRAB. Hoc est per ministerium angelorum igneam custodiam constituit. Flammeus gladius tribulationes, dolores et labores hujus vitæ, quibus nos exercemur; vel sententia justæ damnationis, quæ homini est data, qui ita damnatus est ut Christi passione redimi posset. Unde gladius versatilis dicitur, quia potest removeri. Remotus est enim Enoch et Eliæ, et quotidie removetur fidelibus, de hac vita ad supernam beatitudinem transeuntibus. Nec dicit flammam et gladium, sed flammeum gladium: qui enim ad paradisum redeunt, necesse est ut igne Spiritus sancti omnes concupiscentias hujus vitæ exurant, et gladio verbi Dei omnia noxia præcidant. Et collocavit, etc. ISID., in Gen., tom. 5 Cherubin plenitudo scientiæ, hæc est charitas quæ plenitudo legis est divinæ. Gladius flammeus, pœnæ temporales, quæ versatiles sunt, quoniam tempora volubilia sunt. Ad arborem igitur vitæ non reditur, nisi per cherubin, id est plenitudinem scientiæ, id est charitatem: et per gladium versatilem, id est tolerantiam temporalem.

Exodus 37:7Duos etiam cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii:

1 Kings 7:25Et stabat super duodecim boves, e quibus tres respiciebant ad aquilonem, et tres ad occidentem, et tres ad meridiem, et tres ad orientem: et mare super eos desuper erat: quorum posteriora universa intrinsecus latitabant. + 7.25 Duodecim. BED. ubi supra. Apostolus evangelistas, imo omnes verbi ministros; unde: Non alligabis os bovi trituranti, etc. I Cor. 9.. Hi mare sibi superimpositum portant, cum apostoli eorumque successores, injunctum sibi Evangelii officium prompta devotione implent. E quibus tres. Quia in universis quadrati orbis partibus fidem prædicant Trinitatis. Hinc quoque apostoli duodecim, id est quater terni sunt electi, ut fidem et confessionem Trinitatis per quatuor mundi plagas evangelizantes, baptizarent omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quorum et successorum suorum verba, actus et passiones facile in præsenti videre et cognoscere legendo valemus. Quæ vero illos in futuro maneat gloria retributionis, nondum videre possumus.

Ezekiel 10:14Quatuor autem facies habebat unum: facies una, facies cherub, et facies secunda, facies hominis: et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquilæ.

Ezekiel 41:19Faciem hominis juxta palmam ex hac parte, et faciem leonis juxta palmam ex alia parte: expressam per omnem domum in circuitu.

Hebrews 9:5superque eam erant cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium: de quibus non est modo dicendum per singula. + 9.5 Cherubim. Per Cherubim significatur plenitudo scientiæ; per propitiatorium super arcam, Christus, quia ipsi Christo a Deo Patre specialiter datum est, ut esset propitiatio pro peccatis nostris.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Regum 7:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Regum 7:28I Regum 7I Regum 7:30 →