I Regum 7:30
Et quatuor rotæ per bases singulas, et axes ærei: et per quatuor partes quasi humeruli subter luterem fusiles, contra se invicem respectantes. + 7.30 Et quatuor rotæ. BEDA, ibid. Quatuor Evangeliorum libri, etc., usque ad eos ab imis sustollunt et velut immissis rotis axes a terra basim altius sublevant. Humeruli. ID., ibid. Qui rotis antepositis ne ab axe dilabi possent obsistebant, præconia sunt prophetarum, quibus evangelica et apostolica Scriptura, ne cui legentium in dubium veniat, confirmatur; unde: Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes, etc. II Pet. 1.. Unde et Marcus ait: Initium Evangelii Filii Dei sicut scriptum est in Isaia propheta; et Matthæus: Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur Scriptura prophetarum Mar. I; Matth. 26.. Contra. ID., ibid. Quia omnis Scriptura prophetica sibi est consentanea, sicut uno spiritu condita. Quatuor autem fuere per bases singulas humeruli juxta scilicet numerum rotarum, non quod quatuor sint tantum libri prophetici, sed omnia quæ locuti sunt prophetæ quatuor Evangeliis testimonium præbuere, ut ex consensu utriusque Testamenti una fifides et dilectio Christi nostra omnium corda firmaret.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Ezekiel 1:15Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram juxta animalia, habens quatuor facies.
Ezekiel 10:9Et vidi: et ecce quatuor rotæ juxta cherubim: rota una juxta cherub unum, et rota alia juxta cherub unum: species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi: