The Bible Software
bible.software › I Regum › I Regum 7 › I Regum 7:36

I Regum 7:36

Sculpsit quoque in tabulatis illis quæ erant ex ære, et in angulis, cherubim, et leones, et palmas, quasi in similitudinem hominis stantis, ut non cælata, sed apposita per circuitum viderentur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For on the plates of the ledges thereof, and on the borders thereof, he graved cherubims, lions, and palm trees, according to the proportion of every one, and additions round about.

In Context

35In summitate autem basis erat quædam rotunditas dimidii cubiti, ita fabrefacta ut luter desuper posset imponi, habens cælaturas suas, variasque sculpturas ex semetipsa.

37In hunc modum fecit decem bases, fusura una, et mensura, sculpturaque consimili. + 7.37 In hunc modum fecit decem bases, fusura una, et mensura, sculpturaque, etc. BED., ibid. Quare decem bases sint factæ et totidem luteres suppositi, dictum est supra; quod vero una erat mensura sculpturaque consimilis omnium basium vel luterum, non ea significatione factum est, quod æqualia possint esse omnium merita doctorum; sed quia eis est una fides Evangelii, qua instruuntur, unum sacramentum baptismi quo abluuntur, unus idemque Spiritus quo omnes consecrantur, quamvis habeant diversas donationes in ipso Spiritu, qui dividit singulis prout vult.

Read all of I Regum 7

Cross References

1 Kings 6:29Et omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis cælaturis et torno: et fecit in eis cherubim, et palmas, et picturas varias, quasi prominentes de pariete, et egredientes. + 6.29 Sculpsit variis cœlaturis. BEDA, ibid., cap. 14. Sculpuntur parietes torno, etc., usque ad longo usu virtutum exercitata didicit. Et palmas. ID., ibid. Palmas facit, cum memoriam æternæ remunerationis sanctorum mentibus infigit, ut eo minus ab arcæ justitiæ cadant, quo mercedem justitiæ semper ante oculos habent. Et picturas varias. Facit picturas varias quasi prominentes de pariete et egredientes, cum omnes multifarias virtutum operationes fidelibus tribuit, viscera scilicet misericordiæ, benignitatem, humilitatem, patientiam, modestiam, etc., super omnia autem charitatem, quæ est vinculum perfectionis Col. 3.. Hæ virtutes, cum in tantam electis consuetudinem venerint, ut naturaliter insitæ videantur, quid aliud quam quia ut picturæ domus Domini prominentes de pariete exeunt? Quia verba et opera veritatis non adhuc ab aliis extrinsecus discunt, sed sibimet infixa radicitus parata semper ab intimis cordis, quæ sunt agenda vel docenda proferunt. Diximus autem quod pavimenti æqualitas, humilem concordiam fraternitatis significat: ubi cum sint Judæi vel gentes, barbari et Scythæ, liberi et servi, nobiles et ignobiles: cuncti se in Christo esse fratres, et eumdem patrem habere in cœlis gloriantur. Concordissima enim humilitas supernorum civium nulli dubia est. Texit ergo Salomon pavimentum domus auro in oraculo intrinsecus, et in templo extrinsecus: quia Christus angelos et animas justorum in cœlis, plenario dono perfectionis implevit, et peregrinantes in sæculo cives patriæ cœlestis, signaculo dilectionis æterno, a mortalium vilitate secrevit. Unde: In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem Joan. 13..

1 Kings 6:35Et sculpsit cherubim, et palmas, et cælaturas valde eminentes: operuitque omnia laminis aureis opere quadro ad regulam. + 6.35 Et sculpsit cherubim. Hæc supra exposita sunt, quia in parietibus domus, et in ostiis interioribus eædem picturæ vel cælaturæ factæ sunt; quia eadem arcana fidei, spei, et charitatis, quæ sublimes et perfecti sublimiter capiunt, et quæ omnes electi plene in æterna visione percipiunt, etiam catechizandis rudibus pro suo cuique captu discenda et confitenda traduntur, ut sacris initiati mysteriis, quandoque ad capienda ea quæ pie crediderunt, proveniant.

Ezekiel 40:31et vestibulum ejus ad atrium exterius, et palmas ejus in fronte: et octo gradus erant quibus ascendebatur per eam.

Ezekiel 41:18Et fabrefacta cherubim et palmæ: et palma inter cherub et cherub, duasque facies habebat cherub.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Regum 7:36

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Regum 7:35I Regum 7I Regum 7:37 →