The Bible Software
bible.software › I Regum › I Regum 7 › I Regum 7:37

I Regum 7:37

In hunc modum fecit decem bases, fusura una, et mensura, sculpturaque consimili. + 7.37 In hunc modum fecit decem bases, fusura una, et mensura, sculpturaque, etc. BED., ibid. Quare decem bases sint factæ et totidem luteres suppositi, dictum est supra; quod vero una erat mensura sculpturaque consimilis omnium basium vel luterum, non ea significatione factum est, quod æqualia possint esse omnium merita doctorum; sed quia eis est una fides Evangelii, qua instruuntur, unum sacramentum baptismi quo abluuntur, unus idemque Spiritus quo omnes consecrantur, quamvis habeant diversas donationes in ipso Spiritu, qui dividit singulis prout vult.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

After this manner he made the ten bases: all of them had one casting, one measure, and one size.

In Context

36Sculpsit quoque in tabulatis illis quæ erant ex ære, et in angulis, cherubim, et leones, et palmas, quasi in similitudinem hominis stantis, ut non cælata, sed apposita per circuitum viderentur.

38Fecit quoque decem luteres æneos: quadraginta batos capiebat luter unus, eratque quatuor cubitorum: singulos quoque luteres per singulas, id est, decem bases, posuit. + 7.38 Quadraginta batos capiebat luter unus, etc. ID., ibid Quadraginta magnam perfectionem significat, quia quater deni faciunt quadraginta, decem autem sunt præcepta quibus nostra omnis operatio præfixa est in lege Dei. Quatuor vero Evangeliorum libri, in quibus per dispensationem Dominicæ incarnationis, cœlestis patriæ nobis patefactus est introitus, et quia omnes qui ad mysterium baptismi pertinent, cum fide et sacramentis Evangelii, fructum debent rectæ operationis ostendere, singuli luteres in quibus holocausta lavabantur, quadraginta batos capiebant. Eratque. ID., ibid. Quod supradictum est: pariterque habebat unum cubitum et dimidium, et utrum ibi amplitudinem an altitudinem significaret, non adjecit: videtur quod fundum ipsius luteris hujus esse amplitudinis voluerit intelligi, quod ex mensura basis in qua positus erat quisque luter, facillime conjicitur, quod ita describitur: In summitate autem basis erat quædam rotunditas unius et dimidii cubiti, ita fabrefacta ut luter superimponi posset. Latitudo ergo fundi in luteribus unius erat cubiti et dimidii. Ipsa vero capacitas luterum quatuor habebat cubitos, sed utrum in altitudine, an in amplitudine, an in utroque, dicat qui noverit. ID., ibid. Propter quatuor Evangelia in quibus forma baptismi vel cardinales virtutes quibus baptizati debent institui, vel propter quatuor mundi plagas quibus baptisma ministratur.

Read all of I Regum 7

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Regum 7:37

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Regum 7:36I Regum 7I Regum 7:38 →