I Regum 7:38
Fecit quoque decem luteres æneos: quadraginta batos capiebat luter unus, eratque quatuor cubitorum: singulos quoque luteres per singulas, id est, decem bases, posuit. + 7.38 Quadraginta batos capiebat luter unus, etc. ID., ibid Quadraginta magnam perfectionem significat, quia quater deni faciunt quadraginta, decem autem sunt præcepta quibus nostra omnis operatio præfixa est in lege Dei. Quatuor vero Evangeliorum libri, in quibus per dispensationem Dominicæ incarnationis, cœlestis patriæ nobis patefactus est introitus, et quia omnes qui ad mysterium baptismi pertinent, cum fide et sacramentis Evangelii, fructum debent rectæ operationis ostendere, singuli luteres in quibus holocausta lavabantur, quadraginta batos capiebant. Eratque. ID., ibid. Quod supradictum est: pariterque habebat unum cubitum et dimidium, et utrum ibi amplitudinem an altitudinem significaret, non adjecit: videtur quod fundum ipsius luteris hujus esse amplitudinis voluerit intelligi, quod ex mensura basis in qua positus erat quisque luter, facillime conjicitur, quod ita describitur: In summitate autem basis erat quædam rotunditas unius et dimidii cubiti, ita fabrefacta ut luter superimponi posset. Latitudo ergo fundi in luteribus unius erat cubiti et dimidii. Ipsa vero capacitas luterum quatuor habebat cubitos, sed utrum in altitudine, an in amplitudine, an in utroque, dicat qui noverit. ID., ibid. Propter quatuor Evangelia in quibus forma baptismi vel cardinales virtutes quibus baptizati debent institui, vel propter quatuor mundi plagas quibus baptisma ministratur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 30:17Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: + 30.17 Locutusque est Dominus, etc. ID., ibid., cap. 14. Potest in hoc labio vel labro, etc., usque ad quæ excubabant ad ingressum tabernaculi.
Exodus 38:8Fecit et labrum æneum cum basi sua de speculis mulierum, quæ excubabant in ostio tabernaculi. + 38.8 Fecit et labrum æneum, etc. GREG., hom. 17 in Evang. Labrum æneum Moyses ponit, etc., usque ad ut per hæc proficere contendamus, per quæ profecisse cognovimus quos veneramur.
2 Chronicles 4:6Fecit quoque conchas decem: et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia quæ in holocaustum oblaturi erant: porro in mari sacerdotes lavabantur. + 4.6 Fecit quoque conchas. In Regum ita: Fecit quoque decem luteres æneos. Quadraginta batos capiebat luter unus. Eratque quatuor cubitorum. Singulos quoque luteres per singulas decem bases posuit, etc. Apostoli et apostolici viri, qui per boves mare portantes signantur, per bases quoque portandis luteribus præparatas exprimuntur, sicut ipsi luteres baptismum signant, quem figurabat mare. Omnia enim eis quæ in holocaustis oblaturi erant, sacerdotes lavabant. Holocaustum autem Domini, omnis fidelium multitudo potest intelligi: quæ ab ipso baptizatur in aqua et igni. Sicut ergo sacerdotes qui in mari lavantur, eos signant qui per baptismum consortes summi sacerdotis efficiuntur: ita holocausta eosdem exprimunt, cum post ablutionem baptismi gratia implentur spirituali. Lavatur enim in lutere hostia, cum fidelis perfunditur aqua baptismi. Offertur in holocaustum, cum per impositionem manus episcopi, accipit donum Spiritus sancti.
Hebrews 9:10et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis. + 9.10 Usque ad tempus correctionis; id est usque ad tempus gratiæ, quo in melius corrigendi erant ii qui hucusque sub pædagogo erant, quos lex non poterat perfectos facere, non tamen eo tempore debebat cessare.
1 John 1:7Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato. + 1.7 Si autem in luce. Sumus mundi, si ambulamus in luce, sed tamen non debemus putare nos, quandiu vivimus, omnino posse a peccatis mundari. Sicut et ipse, etc. Deus in luce esse dicitur, quia summa bonitas ubi proficere valeat non invenit, homo in luce ambulat, quia virtutum operibus ad meliora proficit.