bible.software › I Regum › I Regum 7 › I Regum 7:47
I Regum 7:47
Et posuit Salomon omnia vasa: propter multitudinem autem nimiam non erat pondus æris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Solomon left all the vessels unweighed, because they were exceeding many: neither was the weight of the brass found out.
In Context
46In campestri regione Jordanis fudit ea rex in argillosa terra, inter Sochoth et Sarthan. + 7.46 Jordanis fudit ea rex in. ID., ibid. In quo Dominus noster baptizatus est, etc., usque ad per totam mundi latitudinem implevit. Argillosa terra. ID., ibid., cap. 21. De qua factæ sunt formæ ad fundenda vasa Scripturæ, etc., usque ad ut ad præmia eorum bene currendo perveniamus.
48Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini: altare aureum, et mensam super quam ponerentur panes propositionis, auream: + 7.48 Fecitque Salomon omnia vasa in domo, etc. ID., ibid. Superius dixit Hiram fecisse Salomoni omnia vasa, nunc Scriptura subjungit eadem fecisse Salomonem. Salomon enim fecit dictando, Hiram operando. Altare aureum. ID., ibid. Corda perfectorum internæ charitatis et castitatis luce coruscant, etc., usque ad sed solummodo lacrymarum et orationis ei vota pro desiderio regni cœlestis offerunt. ID., ibid. cap. 22. Altare thymiamatis Moses fecit, etc., usque ad unde qui in vinea magni patrisfamilias laborant, denario numerantur. Mensam. ID., ibid. Scriptura spirituali intelligentia clara, etc., usque ad quæ quondam juxta litteram intelligenda putabatur. ID., ibid. Sicut mensæ in typo Scripturæ ponuntur, etc., usque ad ita electi in Scriptura continentur erecto ad superna sensu bona cœlestia a Domino quærunt et percipiunt.
Read all of I Regum 7
Cross References
1 Chronicles 22:3Ferrum quoque plurimum ad clavos januarum, et ad commissuras atque juncturas, præparavit David: et æris pondus innumerabile.
1 Chronicles 22:16in auro et argento et ære et ferro, cujus non est numerus. Surge igitur et fac, et erit Dominus tecum.
This Verse In Other Editions
Study I Regum 7:47