I Regum 7:48
Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini: altare aureum, et mensam super quam ponerentur panes propositionis, auream: + 7.48 Fecitque Salomon omnia vasa in domo, etc. ID., ibid. Superius dixit Hiram fecisse Salomoni omnia vasa, nunc Scriptura subjungit eadem fecisse Salomonem. Salomon enim fecit dictando, Hiram operando. Altare aureum. ID., ibid. Corda perfectorum internæ charitatis et castitatis luce coruscant, etc., usque ad sed solummodo lacrymarum et orationis ei vota pro desiderio regni cœlestis offerunt. ID., ibid. cap. 22. Altare thymiamatis Moses fecit, etc., usque ad unde qui in vinea magni patrisfamilias laborant, denario numerantur. Mensam. ID., ibid. Scriptura spirituali intelligentia clara, etc., usque ad quæ quondam juxta litteram intelligenda putabatur. ID., ibid. Sicut mensæ in typo Scripturæ ponuntur, etc., usque ad ita electi in Scriptura continentur erecto ad superna sensu bona cœlestia a Domino quærunt et percipiunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
47Et posuit Salomon omnia vasa: propter multitudinem autem nimiam non erat pondus æris.
Cross References
Exodus 25:23Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem. + 25.23 In altitudine cubitum, etc. BED., ibid. Quod altitudo cubitum et semissem habet, etc., usque ad non per plenum cubitum figuratur. Faciesque illi labium., etc. BED., ibid. Labium aureum fit in mensa per circumitum etc., usque ad pro diversitate meritorum, gloria singulorum.
Exodus 30:3Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam ejus, quam parietes per circuitum, et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum, + 30.3 Vestiesque illud, etc. ID., ibid. Apte vero illud ære, etc., usque ad quanta dulcedine Dei in abscondito vultus reficiantur. Tam craticulam, etc. ID., ibid. Bene craticula altaris, etc., usque ad recte subditur: Facies quoque ei coronam, etc. ID., ibid. Altare incensi coronam habet per gyrum: in his qui minores sunt meritis, nec palam protestari audent boni certaminis et servitutis et fidei sibi repositam esse mercedem: cuncta tamen agunt intentione bene placendi Deo, sed spe percipiendæ mercedis.
Exodus 37:25Fecit et altare thymiamatis de lignis setim, per quadrum singulos habens cubitos, et in altitudine duos: e cujus angulis procedebant cornua.
Exodus 39:38et tentorium in introitu tabernaculi;
Exodus 40:26Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii,
2 Kings 25:15Necnon et thuribula, et phialas: quæ aurea, aurea, et quæ argentea, argentea tulit princeps militiæ, + 25.15 Thuribula et phialas. Cum orationem qua divinitas placari potuit, et poculum verbi quo lassi refocillari debuerant impediendo subvertunt. ID. Quia tam sensum pretiosum, quam eloquii venustatem, hostis nequam de domo Domini auferre molitur, et secum in confusionem ducere.