The Bible Software
bible.software › I Regum › I Regum 7 › I Regum 7:49

I Regum 7:49

et candelabra aurea, quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram contra oraculum, ex auro puro: et quasi lilii flores, et lucernas desuper aureas: et forcipes aureos, + 7.49 Quasi lilii. ID., ibid. Hoc videtur dicere, quia suprema pars candelabrorum in modum repandi lilii erat efformata Lucernas desuper aureas. Per quod continetur id quod continet, id est vascula aurea in quibus oleum lucebat, designatur. Forcipes. BEDA., ibid. Id est, emunctoria quibus emungebantur lychni, ut reparati melius lucerent.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the candlesticks of pure gold, five on the right side, and five on the left, before the oracle, with the flowers, and the lamps, and the tongs of gold,

In Context

48Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini: altare aureum, et mensam super quam ponerentur panes propositionis, auream: + 7.48 Fecitque Salomon omnia vasa in domo, etc. ID., ibid. Superius dixit Hiram fecisse Salomoni omnia vasa, nunc Scriptura subjungit eadem fecisse Salomonem. Salomon enim fecit dictando, Hiram operando. Altare aureum. ID., ibid. Corda perfectorum internæ charitatis et castitatis luce coruscant, etc., usque ad sed solummodo lacrymarum et orationis ei vota pro desiderio regni cœlestis offerunt. ID., ibid. cap. 22. Altare thymiamatis Moses fecit, etc., usque ad unde qui in vinea magni patrisfamilias laborant, denario numerantur. Mensam. ID., ibid. Scriptura spirituali intelligentia clara, etc., usque ad quæ quondam juxta litteram intelligenda putabatur. ID., ibid. Sicut mensæ in typo Scripturæ ponuntur, etc., usque ad ita electi in Scriptura continentur erecto ad superna sensu bona cœlestia a Domino quærunt et percipiunt.

50et hydrias, et fuscinulas, et phialas, et mortariola, et thuribula, de auro purissimo: et cardines ostiorum domus interioris Sancti sanctorum, et ostiorum domus templi, ex auro erant. + 7.50 Hydrias. Hydriæ præcordia sanctorum signant, aqua sapientiæ et vino compunctionis repleta. Fuscinulas. Fuscinulæ quibus carnes præparantur, prædicatores, qui suis auditoribus cibum intelligentiæ administrant: quorum officium est corpus et sanguinem Christi credentibus distribuere, infidelibus abnegare. Domus interioris. ID., ibid., cap. 22. Ostia domus interioris angelica, etc., usque ad vel quam habent in Deum charitatis.

Read all of I Regum 7

Cross References

Exodus 25:23Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem. + 25.23 In altitudine cubitum, etc. BED., ibid. Quod altitudo cubitum et semissem habet, etc., usque ad non per plenum cubitum figuratur. Faciesque illi labium., etc. BED., ibid. Labium aureum fit in mensa per circumitum etc., usque ad pro diversitate meritorum, gloria singulorum.

Exodus 37:17Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, de cujus vecte calami, scyphi, sphærulæque, ac lilia procedebant: + 37.17 Fecitque candelabrum, etc. Quod Spiritum sanctum significat, qui septiformi gratia illustrat Ecclesiam in unitate fidei consistentem, vel Christum portantem ecclesias septem, in quibus septiformis Spiritus splendor emicat.

Exodus 40:24Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum,

2 Chronicles 4:7Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua jussa erant fieri: et posuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris.

Zechariah 4:1Et reversus est angelus qui loquebatur in me, et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo.

Matthew 5:14Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita, + 5.14 Vos estis lux mundi. Prius sal quam lux, quia prius vita quam doctrina: vita ducit ad scientiam veritatis. Qui Deum timet, scientia non caret. Lux mundi. Alia causa est quare non debent deficere: quia illuminati a Christo verbo et exemplo: quocunque illati mundanis lucem fidei et scientiæ debent ministrare. Et sicut (quia sunt sal) debent corruptionem pellere: sic et tenebras (quia lux sunt) fugare. Non potest civitas, etc. Quia apostoli fundamenta sunt, apte civitas dicuntur. Supra montem. Locus montem justitiæ innuit, qui excelsus est, quo propalamini ne vos abscondatis. Non enim facultas subterfugiendi vel clam aliquid faciendi; ideo subditos misericorditer intus consilio regite, et extra contra adversarios pro justitia pugnando defendite: quod pertinet ad spiritum consilii et fortitudinis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Regum 7:49

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Regum 7:48I Regum 7I Regum 7:50 →