The Bible Software
bible.software › I Regum › I Regum 7 › I Regum 7:51

I Regum 7:51

Et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini, et intulit quæ sanctificaverat David pater suus, argentum, et aurum, et vasa, reposuitque in thesauris domus Domini. + 7.51 Perfecit omne opus. ID., ibid. Dum status sæculi geritur, facit quidem opus domus Domini, sed nondum perficit, quia corda electorum Dominus, ut bona operentur, inspirat et adjuvat; nullum tamen in hac vita commorantem absque peccato esse tribuit. Namque hoc futuræ beatitudini reservat. Perficit vero omne opus templi Salomonis et dedicacationi aptum reddit, cum noster pacificus in die novissima electos resurrectionis immortalitate glorificat, et æternum perducit ad regnum. Unde templum septem annis ædificatum, octavo autem perfectum ac dedicatum est. Cui tempore convenit quod sequitur: Et intulit quæ sanctificaverat. ID., ibid. Sanctificaverat David pater Salomonis argentum, cum Deus Pater eloquentes gratia sui Spiritus ad loquendum verbum Dei confortat. Sanctificat aurum, cum naturali ingenio præditos ad intelligendam legem illuminat. Sanctificat etiam vasa, cum omnibus Ecclesiæ filiis Spiritus sancti gratiam largitur. Hæc sanctificata Salomon infert in templum, cum Dominus peracto judicio doctorum et cæterorum fidelium cœtum in gaudium cœlestis regni introducit. Reposuitque in thesauris domus Domini. ID., ibid. Quia deos suos abscondit in abdito vultus sui a conturbatione hominum. Multi sunt thesauri in una domo Domini, quia in una Ecclesia sancti meritis distant. Et una est patria cœlestis, quamvis in ea stella a stella differat in claritate II Cor. 15.. Quod utrumque distributor præmiorum demonstravit, cum ait: In domo Patris mei mansiones multæ sunt Joan. 15..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

So was ended all the work that king Solomon made for the house of the LORD. And Solomon brought in the things which David his father had dedicated; even the silver, and the gold, and the vessels, did he put among the treasures of the house of the LORD.

In Context

50et hydrias, et fuscinulas, et phialas, et mortariola, et thuribula, de auro purissimo: et cardines ostiorum domus interioris Sancti sanctorum, et ostiorum domus templi, ex auro erant. + 7.50 Hydrias. Hydriæ præcordia sanctorum signant, aqua sapientiæ et vino compunctionis repleta. Fuscinulas. Fuscinulæ quibus carnes præparantur, prædicatores, qui suis auditoribus cibum intelligentiæ administrant: quorum officium est corpus et sanguinem Christi credentibus distribuere, infidelibus abnegare. Domus interioris. ID., ibid., cap. 22. Ostia domus interioris angelica, etc., usque ad vel quam habent in Deum charitatis.

Read all of I Regum 7

Cross References

2 Samuel 8:7Et tulit David arma aurea quæ habebant servi Adarezer, et detulit ea in Jerusalem.

1 Kings 6:9Et ædificavit domum, et consummavit eam: texit quoque domum laquearibus cedrinis. + 6.9 Laquearibus. BEDA, ibid., cap. 9. Laquearia sunt tabulata, quæ magno decore composita et ornata, ab inferiori parte trabibus affiguntur, et quia ternæ altitudinis domus Domini facta erat, terna habebat laquearia. Sanctis sublimioribus scilicet, quorum opus et doctrina cunctis in templo proposita, quasi longius in alto præeminent; quicunque intercedendo, exhortando, animas infirmorum ne deficiant, protegant. Cedrinis. ID., ibid. Cedrus arbor imputribilis, etc., usque ad nisi diligere Deum ex toto corde, tota anima, tota virtute, et proximum tanquam nos ipsos.

2 Kings 25:15Necnon et thuribula, et phialas: quæ aurea, aurea, et quæ argentea, argentea tulit princeps militiæ, + 25.15 Thuribula et phialas. Cum orationem qua divinitas placari potuit, et poculum verbi quo lassi refocillari debuerant impediendo subvertunt. ID. Quia tam sensum pretiosum, quam eloquii venustatem, hostis nequam de domo Domini auferre molitur, et secum in confusionem ducere.

1 Chronicles 18:10misit Adoram filium suum ad regem David, ut postularet ab eo pacem, et congratularetur ei quod percussisset et expugnasset Adarezer: adversarius quippe erat Thou Adarezer.

1 Chronicles 28:11Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et cœnaculi, et cubiculorum in adytis, et domus propitiationis,

1 Chronicles 29:2Ego autem totis viribus meis præparavi impensas domus Dei mei. Aurum ad vasa aurea, et argentum in argentea, æs in ænea, ferrum in ferrea, ligna ad lignea: et lapides onychinos, et quasi stibinos, et diversorum colorum, omnemque pretiosum lapidem, et marmor Parium abundantissime:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Regum 7:51

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Regum 7:50I Regum 7