The Bible Software
bible.software › I Regum › I Regum 8 › I Regum 8:10

I Regum 8:10

Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini, + 8.10 Nebula implevit domum Domini, et non poterant. ID. Id est, synagogam implevit, quia eorum mentes infidelitatis caligo replevit, et sacerdotes propter nebulam ministrare non poterant, quia dum mysticos sensus litteræ velamine coopertos, et nativitatis Christi sacramenta investigare despiciunt, debitum fidei suæ ministerium per nebulam erroris perdiderunt, ita ut exigentibus meritis non agnoscant cultum credulitatis, quibus in nebula doctrinæ suæ Dominus de se etiam aperta narravit. Sed quia auditorum mentes infidelitatis caligo impleverat, quasi emissum solis radium nebula interjacens abscondebat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it came to pass, when the priests were come out of the holy place, that the cloud filled the house of the LORD,

In Context

9In arca autem non erat aliud nisi duæ tabulæ lapideæ quas posuerat in ea Moyses in Horeb, quando pepigit Dominus fœdus cum filiis Israël, cum egrederentur de terra Ægypti. + 8.9 In arca. RAB. Erat in arca urna aurea habens manna, etc., usque ad quia soli supernæ patriæ cives gloriam ibi Redemptoris plene contemplantur.

11et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam: impleverat enim gloria Domini domum Domini.

Read all of I Regum 8

Cross References

Exodus 40:35si pendebat desuper, manebant in eodem loco.

Psalms 97:2Notum fecit Dominus salutare suum; in conspectu gentium revelavit justitiam suam. + 97.2 Salutare... justitiam. AUG. Qui salvat et justificat. Revelavit. Futura sub velamine prædixerunt prophetæ: sed velamen ablatum est, cum veritas de terra orta est. 1

Isaiah 6:4Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo. + 6.4 Superliminaria. In Veteri Testamento locutus est Dominus, etc., usque ad quem capientes dicimus: Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus I Cor. 13..

Haggai 2:7Quia hæc dicit Dominus exercituum: Adhuc unum modicum est, et ego commovebo cælum, et terram, et mare, et aridam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Regum 8:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Regum 8:9I Regum 8I Regum 8:11 →