I Regum 8:2
Convenitque ad regem Salomonem universus Israël in mense Ethanim, in solemni die: ipse est mensis septimus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Veneruntque cuncti senes de Israël, et tulerunt arcam sacerdotes,
Cross References
Leviticus 23:34Loquere filiis Israël: A quintodecimo die mensis hujus septimi, erunt feriæ tabernaculorum septem diebus Domino. + 23.34 A quintodecimo die. ISICH. Hoc numero inchoatur festivitas, etc., usque ad ædificatio non manufacta in cœlis habetur II Cor. 5..
Deuteronomy 16:13Solemnitatem quoque tabernaculorum celebrabis per septem dies, quando collegeris de area et torculari fruges tuas: + 16.13 Solemnitatem. Qui ut tabernaculo, præsenti mundo utitur, festivitatem agere, et lætari in eo potest, propter futuri exspectationem: Quia si terrena domus hujus habitationis dissolvatur, habebit domum non manufactam in cœlis I Cor. 5.. Quando. Consummata perfectione omnium bonorum et multarum collectione virtutum, lætandum et exsultandum esse cum amicis significat. Cum exsultabit quisque de percepta retributione qui hic largus fuerit in munere, tunc vere tabernaculorum solemnitas agetur, non mutabilium scilicet, sed æternorum, unde: Ut recipiant vos in æterna tabernacula Luc. 16..
2 Chronicles 5:3Venerunt itaque ad regem omnes viri Israël in die solemni mensis septimi.
2 Chronicles 7:9Fecitque die octavo collectam, eo quod dedicasset altare septem diebus, et solemnitatem celebrasset diebus septem.
Nehemiah 8:14Et invenerunt scriptum in lege præcepisse Dominum in manu Moysi ut habitent filii Israël in tabernaculis in die solemni, mense septimo: + 8.14 Et invenerunt, etc. BEDA, ubi supra. Hæc in Levitico plenius scripta sunt, etc., usque ad meminisse nos oportet, quia incolæ sumus in terra, et peregrim sicut patres nostri Psal. 38..
John 7:2Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia. + 7.2 Dies festus. Non quod unus, sunt enim septem, sed more eorum quotquot sunt, quasi unus dicuntur propter unam festivitatem scenopegia festivitas tabernaculorum, quia mense septimo Judæi habitabant in tabernaculis: in memoriam illorum in quibus patres eorum habitaverunt in deserto.