I Regum 8:25
Nunc igitur Domine Deus Israël, conserva famulo tuo David patri meo quæ locutus es ei, dicens: Non auferetur de te vir coram me, qui sedeat super thronum Israël: ita tamen si custodierint filii tui viam suam, ut ambulent coram me sicut tu ambulasti in conspectu meo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
26Et nunc Domine Deus Israël, firmentur verba tua quæ locutus es servo tuo David patri meo.
Cross References
2 Samuel 7:27quia tu, Domine exercituum Deus Israël, revelasti aurem servi tui, dicens: Domum ædificabo tibi: propterea invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac. + 7.27 Invenit servus. Nihil corde fugacius, quod invenitur cum per discretionem restringitur.
1 Kings 3:3Dilexit autem Salomon Dominum, ambulans in præceptis David patris sui, excepto quod in excelsis immolabat, et accendebat thymiama.
1 Chronicles 17:23Nunc igitur Domine, sermo quem locutus es famulo tuo et super domum ejus confirmetur in perpetuum, et fac sicut locutus es.
2 Chronicles 6:16Nunc ergo Domine Deus Israël, imple servo tuo patri meo David quæcumque locutus es, dicens: Non deficiet ex te vir coram me, qui sedeat super thronum Israël: ita tamen si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint in lege mea, sicut et tu ambulasti coram me.
Jeremiah 33:17Quia hæc dicit Dominus: Non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Israël: + 33.17 Hæc dicit Dominus. Supra dixerat de creatione solis et lunæ et stellarum, etc., usque ad Christi regnum et sacerdotium in æternum manebit.