I Regum 8:27
Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram? si enim cælum, et cæli cælorum, te capere non possunt, quanto magis domus hæc, quam ædificavi?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
26Et nunc Domine Deus Israël, firmentur verba tua quæ locutus es servo tuo David patri meo.
Cross References
2 Chronicles 2:5Domus enim quam ædificare cupio, magna est: magnus est enim Deus noster super omnes deos.
2 Chronicles 6:18Ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram? si cælum et cæli cælorum non te capiunt, quanto magis domus ista quam ædificavi?
Psalms 139:7Dixi Domino: Deus meus es tu; exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ. + 139.7 Dixi Domino. ID. Diapsalma. Secunda pars, quod auxilium contra mala, quasi dicat, tot modis mali impugnant, et quod est remedium inter tot et tanta mala? Dixi Domino: Deus meus. Magna fiducia, etsi omnium Deus, proprie tamen eorum qui eo fruuntur. Exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ. ID. Vox hominum et anima eorum, etc., usque ad non ut homines Domini, qui emunt saccello, tu sanguine. 1
Isaiah 66:1[Hæc dicit Dominus: Cælum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum. Quæ est ista domus quam ædificabitis mihi? et quis est iste locus quietis meæ? + 66.1 Cœlum. Omnes sancti quorum conversatio in cœlis est; unde: Anima justi sedes est Dei. Cœlum sedes mea. Quasi diceret: Ne putetis hæc ad litteram esse complenda. Quæ est ista. Quasi diceret: Putatis me localem, et in templo tantum manentem, sed quæ est ista domus, etc.
John 1:14Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiæ et veritatis. + 1.14 Et Verbum caro factum est. Ut autem secure credamus homines nasci ex Deo, subdit Deum nasci ex homine, ex hac susceptione infirmitatis sanatur nostra infirmitas, ut possimus filii Dei fieri. Et hoc est: Et Verbum caro factum est. Quod superius erat, inferius descendit. Quid mirum: si quod erat inferius, in id quod superius est ascendit? Nec mirum, si homines nascuntur ex Deo, quia Deus ex homine est natus. Plenum gratiæ et veritatis. Homo Christus plenus fuit gratia, quia nullis præcedentibus meritis ex quo conceptus est, fuit Deitas in eo implens hominem illum omni plenitudine redundante, in omnes sanctos, unde et mater ejus non tantum dicitur mater hominis, sed et mater Dei. Nec mirum, si dicitur, homo etiam Deus, cum Deus dicatur etiam homo, hæc autem gratia dicitur et veritas, quia sic olim promissum est, et modo exhibitum, scilicet, ut Deus sit in homine implens eum omni bono, et per eum suos.
Acts 17:24Deus, qui fecit mundum, et omnia quæ in eo sunt, hic cæli et terræ cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat, + 17.24 Deus, qui fecit mundum. Nota ordinem hujus disputationis, quia primo unum Deum auctorem mundi omnium docet esse, in quo vivimus, movemur, et sumus, cujus et genus sumus: ut non solum pro luce et vita, sed etiam pro cognatione generis, diligendus ostendatur.