I Regum 8:33
Si fugerit populus tuus Israël inimicos suos (quia peccaturus est tibi), et agentes pœnitentiam, et confitentes nomini tuo, venerint, et oraverint, et deprecati te fuerint in domo hac:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 26:17Ponam faciem meam contra vos, et corruetis coram hostibus vestris, et subjiciemini his qui oderunt vos: fugietis, nemine persequente. + 26.17 Fugietis, nemine. ID. Quia gentiles non persequentur ad expellendum, sed festinantes salutem eorum, secundum illud: Sequor autem, si quomodo comprehendam Philip. 3.. Sin autem. ID. Hujusmodi distinctionibus frequenter utitur, etc., usque ad plenam et integram vindictam significat.
Leviticus 26:39Quod si et de iis aliqui remanserint, tabescent in iniquitatibus suis, in terra inimicorum suorum, et propter peccata patrum suorum et sua affligentur:
Deuteronomy 28:25Tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos: per unam viam egrediaris contra eos, et per septem fugias, et dispergaris per omnia regna terræ, + 28.25 Et dispergaris. Sicut Judæi captivati per latitudinem orbis dispersi sunt quia contra Deum collecti sunt, sic generatio malorum a spiritibus immundis dispersa per pœnarum genera perturbatur, unde: Inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem Psal. 91..
Joshua 7:8Mi Domine Deus, quid dicam, videns Israëlem hostibus suis terga vertentem?
Judges 6:1Fecerunt autem filii Israël malum in conspectu Domini: qui tradidit illos in manu Madian septem annis,
1 Kings 8:48et reversi fuerint ad te in universo corde suo et tota anima sua in terra inimicorum suorum, ad quam captivi ducti fuerint: et oraverint te contra viam terræ suæ, quam dedisti patribus eorum, et civitatis quam elegisti, et templi quod ædificavi nomini tuo: