I Regum 8:38
cuncta devotatio, et imprecatio quæ acciderit omni homini de populo tuo Israël: si quis cognoverit plagam cordis sui, et expanderit manus suas in domo hac,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 13:12Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit, + 13.12 Sin autem effloruerit. ISICH. Ostendit Judaicum populum partim leprosum, ut in parte transgressorem legis: unde eum sacerdos expellit tanquam immundum. Sed toto corpore leprosum Gentilem, qui totam transgreditur legem, non expellit; sed eum mundum judicat, quia legis jugo subjectus non erat. HIERON. Sin autem effloruerit, etc. In hac lepra quasi florente et alba, diversa crimina designat. Quia cum mundialis vitæ voluptas quasi candida æstimatur et florens, tunc grave vitiorum contagium grassatur in corpore. Nam aut avaritiæ aut libidinis patescunt maculæ. Sed avaritiæ crimen facile potest resecari, unde: Date eleemosynam et omnia munda erunt vobis. Libido quoque jejuniis et abstinentia mundatur. Sed omnibus per sacerdotem medela adhibetur. Alia enim sacrificiorum oblationibus mundatur; alia est, quæ facilius; alia, quæ extra castra posita mundatur; alia, quæ omnino non mundatur.
2 Chronicles 6:29si quis de populo tuo Israël fuerit deprecatus, cognoscens plagam et infirmitatem suam, et expanderit manus suas in domo hac,
Job 7:11Quapropter et ego non parcam ori meo: loquar in tribulatione spiritus mei; confabulabor cum amaritudine animæ meæ.
Psalms 73:21Ne avertatur humilis factus confusus; pauper et inops laudabunt nomen tuum. + 73.21 Ne avertatur humilis, factus confusus. CAS. Gratus pro odioso ponitur, ut dilectio devoti temperet odium contumacis. Confusus. ID. Confundi non est humilis, sed superbi, qui non Deo sed sibi attribuit. 1