I Regum 8:47
et egerint pœnitentiam in corde suo in loco captivitatis, et conversi deprecati te fuerint in captivitate sua, dicentes: Peccavimus: inique egimus, impie gessimus:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 4:29Cumque quæsieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum: si tamen toto corde quæsieris, et tota tribulatione animæ tuæ.
1 Samuel 7:6Et convenerunt in Masphath: hauseruntque aquam, et effuderunt in conspectu Domini: et jejunaverunt in die illa atque dixerunt ibi: Peccavimus Domino. Judicavitque Samuel filios Israël in Masphath. + 7.6 Masphath. Civitas est in tribu Juda juxta Cariathiarim. RAB. Masphath. Speculatio, vel contemplatio, etc., usque ad et ad amorem patriæ cœlestis intentos esse perspexerit. Hauseruntque aquam, etc. Ut sicut aqua effusa non redit, sic nec ipsi redirent ad idololatriam.
2 Chronicles 6:37et conversi in corde suo in terra ad quam captivi ducti fuerant, egerint pœnitentiam, et deprecati te fuerint in terra captivitatis suæ, dicentes: Peccavimus: inique fecimus, injuste egimus:
Ezra 9:6Et dixi: Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te: quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad cælum,
Nehemiah 9:26Provocaverunt autem te ad iracundiam, et recesserunt a te, et projecerunt legem tuam post terga sua: et prophetas tuos occiderunt, qui contestabantur eos ut reverterentur ad te: feceruntque blasphemias grandes.
Psalms 106:6Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos; + 106.6 Et deduxit. AUG. Quasi, eripuit de ignorantia; ostendens viam, Christum. Ecce liberavit eos ab errore; de fame autem et siti quibus æstuabant, qualiter liberaverit, post dicet; sed præmittit de confessione. 1