bible.software › I Regum › I Regum 8 › I Regum 8:5
I Regum 8:5
Rex autem Salomon, et omnis multitudo Israël quæ convenerat ad eum, gradiebatur cum illo ante arcam, et immolabant oves et boves absque æstimatione et numero.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And king Solomon, and all the congregation of Israel, that were assembled unto him, were with him before the ark, sacrificing sheep and oxen, that could not be told nor numbered for multitude.
In Context
4et portaverunt arcam Domini, et tabernaculum fœderis, et omnia vasa sanctuarii quæ erant in tabernaculo: et ferebant ea sacerdotes et Levitæ.
6Et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum, in oraculum templi, in Sanctum sanctorum, subter alas cherubim. + 8.6 In sanctum BED., lib. de Templo Salom. Domus templi exterior peregrinantem Ecclesiam, sancta sanctorum supernæ patriæ cœlestis felicitatem designant. Illata in sancta sanctorum arca assumptam Christi humanitatem intra velum regiæ cœlestis inductam. Subter alas. ID. Moses fecit duos cherubim aureos, quos posuit in propitiatorio quod erat super arcam. Salomon addidit duos majores, sub quorum alis arcam nunc dicitur posuisse cum propitiatorio et duobus cherubim prioribus.
Read all of I Regum 8
Cross References
2 Samuel 6:13Cumque transcendissent qui portabant arcam Domini sex passus, immolabat bovem et arietem,
1 Chronicles 16:1Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David: et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo.
This Verse In Other Editions
Study I Regum 8:5