I Regum 8:64
In die illa sanctificavit rex medium atrii quod erat ante domum Domini: fecit quippe holocaustum ibi, et sacrificium, et adipem pacificorum: quoniam altare æreum quod erat coram Domino, minus erat, et capere non poterat holocaustum, et sacrificium, et adipem pacificorum. + 8.64 In die. RAB. in lib. Reg., tom. 3. Quid est quod Salomon ædificavit medium atrii offerens ibi, etc., usque ad sacrificia acceptabilia quotidie spiritualiter Deo offeruntur. Altare. Quod fecit Moses positum erat ante templum contra januas ejus, et quia illud angustum erat, et capere non poterat, medium atrii sub divo sanctificavit, ubi posuit illud altare maximum, quod fecerat viginti cubitorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Chronicles 7:7Sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini: obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum: quia altare æneum quod fecerat, non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes. + 7.7 Sanctificavit. Quia Christus ea quæ in lege propter infirmitatem ejus perfici non poterant, in Ecclesia perficit. Ipsa est enim atrium domus Domini, per quam ingressus patet in cœlestem Jerusalem: quia ergo holocausta et sacrificia in altari Veteris Testamenti non potuerunt offerri; quia omnia figuraliter fiebant ibi, rex noster et sacerdos erexit novum altare fidei in Ecclesia, in quo quotidie offerunt pinguia holocausta et accepta Deo sacrificia. Unde Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter, etc.