I Regum 8:65
Fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem, et omnis Israël cum eo, multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Ægypti, coram Domino Deo nostro, septem diebus et septem diebus, id est, quatuordecim diebus. + 8.65 Festivitatem. RAB. ubi supra. In Verbis Dierum, etc., usque ad quod etiam Josephus attestatur. ID., ibid. Solemnitas quam fecit Salomon et omnis Isræl, etc., usque ad quæ in Christo Pater contulit Christianis. Ab introitu. RAB., ibid. Per introitum Emath septentrionalem Judææ plagam, per rivum sive torrentem Ægypti designat Australem. Iste autem rivus non est Nilus, sed alius fluvius qui juxta Rivocorulam influit in mare. Emath autem civitas Syriæ est. Nunc Epiphania vocatur ab Antiocho Epiphane.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 23:31Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinorum, et a deserto usque ad fluvium: tradam in manibus vestris habitatores terræ, et ejiciam eos de conspectu vestro.
Numbers 34:5Ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Ægypti, et maris magni littore finietur.
Joshua 13:3A fluvio turbido, qui irrigat Ægyptum, usque ad terminos Accaron contra aquilonem: terra Chanaan, quæ in quinque regulos Philisthiim dividitur, Gazæos, et Azotios, Ascalonitas, Gethæos, et Accaronitas.
Joshua 15:1Igitur sors filiorum Judæ per cognationes suas ista fuit: a termino Edom, desertum Sin, contra meridiem, et usque ad extremam partem australis plagæ. + 15.1 Igitur sors filiorum Judæ, etc. Cum consuetudo sit sanctæ Scripturæ quatuor partes orbis, quas axes vel plagas nominant, appellare, in descriptione finium tribus Judæ, duæ tantum nominantur. Et facti sunt, inquit, fines filiorum tribus Juda secundum plebes eorum a finibus Idumææ, a deserto Sin ad occidentem. Et cum descripsisset fines ab occidente, ait, et ab oriente mare salsum, septentrionem vero et meridiem reticuit. Fines ergo Judææ proximi sunt Idumææ finibus, quæ terrena interpretatur: post terrena enim statim sequuntur fines Judææ, sed a deserto, inquit, Sin, id est tentationum. Post tentationes ergo sequuntur fines hæreditatis Judæ. Oriens et Occidens nominantur vicina loca, quæ supra diximus, id est, confinia. Vallis quoque Ægypti vicina occidentalibus partibus designatur, quæ a deserto est ad occidentem. Ab oriente vero cinguntur fines mari salso. Post hæc a collibus, inquit, qui tendunt ad occidentem, et inde ascenditur ab occidente usque ad Cadesbarne, et sic protenditur ab occidente ad Cades. Hi sunt fines eorum ab Africa, et inde perrexit usque ad vallem Ægypti. Vide quomodo in occidentis partibus Africum Ægyptum et occasum nominat, ut sciat sibi quisque hæc esse transeunda, et ita demum ad tribum regiam pervenire, de qua ortus est Dominus noster. A finibus autem Idumææ est desertum Sin; ideo necesse est nos transire eremum tentationum, ut possimus pervenire in hæreditatem filiorum Juda. Ascendere quoque oportet ascensum collium Accabin, quod interpretatur scorpiones, quia transeundi sunt a nobis et calcandi scorpiones, de quibus scribit: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, etc. Luc. 10. Qui ergo vult ingredi in hæreditatem tribus Judæ, ascendat istas ascensiones, calcet et evadat hos scorpiones. Forte hoc iter agenti Ezechieli dicebat Dominus, Fili hominis, in medio scorpionum tu habitas Ezech. 2.. Et sunt, inquit, fines usque ad Cadesbarne. Cades interpretatur sanctum vel sanctificatio. Fines ergo Judæ usque ad sanctificationem perveniunt. Dicitur etiam ab orientis partibus Judæ esse mare salsum, et post hæc in parte ejus nominatur fons solis, et civitas solis, et in eadem tribu est etiam civitas litterarum. Oportet ergo omnem qui vult introire in partem filiorum Juda, transire prius mare salsum, id est, mundi hujus undas et turbines superare, et omnia hujus mundi evadere quæ pro sui incerto et lubrico, marinis fluctibus comparantur, ut possit ad Judææ terram pervenire, et ad fontem solis justitiæ, qui est fons aquæ salientis in vitam æternam, et postea civitatem solis justitiæ invenire. Est et in Ægypto civitas solis, sed illa hujus solis nomen accepit quem Pater cœlestis oriri jubet super bonos et malos Matth. 5.. Illa vero quæ est in Judæa, sanctorum tantum efficitur, quia civitas Dei est, et fons ille supra dictus, fluvius effectus, lætificat civitatem Dei Psal. 45.. Tu quoque si undique munitus sis, et continentiæ muro circumdatus, patientiæ et magnanimitatis turribus confirmatus, efficieris civitas Dei. Si vero ad hoc lumen scientiæ Dei tibi addideris, et te sol justitiæ irradiaverit, efficieris civitas solis, vel civitatem solis sorte hæreditabis. Si autem in lege Dei die ac nocte studueris, et de manu tua liber legis non recesserit, efficietur hæreditas tua civitas litterarum. ADAM., hom. 20 in Jos. Non parum utilitatis confertur animæ, etc., usque ad sed cum transierit dies una et altera et tertia, suo tempore per occultos meatus, relata ad visum, cibi vel poculi virtus paulatim purgat aspectum.
Judges 3:3quinque satrapas Philisthinorum, omnemque Chananæum, et Sidonium, atque Hevæum, qui habitabat in monte Libano, de monte Baal Hermon usque ad introitum Emath.
1 Kings 4:24Ipse enim obtinebat omnem regionem quæ erat trans flumen, a Thaphsa usque ad Gazan, et cunctos reges illarum regionum: et habebat pacem ex omni parte in circuitu.