The Bible Software
bible.software › I Regum › I Regum 8 › I Regum 8:9

I Regum 8:9

In arca autem non erat aliud nisi duæ tabulæ lapideæ quas posuerat in ea Moyses in Horeb, quando pepigit Dominus fœdus cum filiis Israël, cum egrederentur de terra Ægypti. + 8.9 In arca. RAB. Erat in arca urna aurea habens manna, etc., usque ad quia soli supernæ patriæ cives gloriam ibi Redemptoris plene contemplantur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

There was nothing in the ark save the two tables of stone, which Moses put there at Horeb, when the LORD made a covenant with the children of Israel, when they came out of the land of Egypt.

In Context

8Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus, qui et fuerunt ibi usque in præsentem diem. + 8.8 Cumque. ID. Hoc manifestius, etc., usque ad si prominentes ultra ostium vectes producendis ad claudendum ostiis locum non darent. Qui et fuerunt. In Paralipomenis dicitur: Fuit itaque arca ibi usque ad præsentem diem: quod a historiographo additum est, significante usque ad tempora ætatis suæ eam ibi permansisse, quod non Esdra potest intelligi, quia jam erat incensum templum, sed de Nathan vel aliquo prophetarum, a quibus omnia gesta suorum temporum scripta esse creduntur.

10Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini, + 8.10 Nebula implevit domum Domini, et non poterant. ID. Id est, synagogam implevit, quia eorum mentes infidelitatis caligo replevit, et sacerdotes propter nebulam ministrare non poterant, quia dum mysticos sensus litteræ velamine coopertos, et nativitatis Christi sacramenta investigare despiciunt, debitum fidei suæ ministerium per nebulam erroris perdiderunt, ita ut exigentibus meritis non agnoscant cultum credulitatis, quibus in nebula doctrinæ suæ Dominus de se etiam aperta narravit. Sed quia auditorum mentes infidelitatis caligo impleverat, quasi emissum solis radium nebula interjacens abscondebat.

Read all of I Regum 8

Cross References

Exodus 14:24Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum,

Exodus 16:33Dixitque Moyses ad Aaron: Sume vas unum, et mitte ibi man, quantum potest capere gomor, et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras, + 16.33 Et repone coram, etc. AUG. quæst. 61 in Exod. Quæri potest ubi Aaron reponeret ante Dominum, quando nec ullum tabernaculum fuit, nec arca testamenti jam fuerat constituta. An forte de futuro, ideo dixit repone, ut intelligatur tunc ante Dominum posse reponi, quando futura arca erat? An potius ante Dominum dictum est, quod fit ipsa devotione offerendi, in quocunque loco poneretur? Ubi enim non est Deus? Sed quod adjungit: Et reposuit Aaron ante tabernaculum ad reservandum, priorem magis sensum asserit. Hoc enim modo Scriptura dixit per prolepsim, quod post factum est cum esse cœpit tabernaculum testimonii.

Exodus 24:16et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus: septimo autem die vocavit eum de medio caliginis. + 24.16 Et habitavit gloria Domini. ID., ibid. Non modo sublimitas, sed et nomen montis, etc., usque ad in septimo quiescere jubemur. Tegens illum nube. ID., ibid. Sex diebus nube et gloria Domini tegitur, etc., usque ad ut ad sublimiora divinæ visionis et collocutionis dona perveniret.

Exodus 25:21in qua pones testimonium quod dabo tibi.

Exodus 40:20Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum,

Leviticus 16:2et præcepit ei, dicens: Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca, ut non moriatur (quia in nube apparebo super oraculum), + 16.2 Loquere ad Aaron, etc. ID. Quantum parcat nobis Deus, etc., usque ad quod præsentibus cavetur verbis. Coram propitiatorio. ISICH. LXX: Coram facie propitiatorii, etc., usque ad vel quam ex carne Dominica percipimus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Regum 8:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Regum 8:8I Regum 8I Regum 8:10 →