I Regum 9:22
De filiis autem Israël non constituit Salomon servire quemquam, sed erant viri bellatores, et ministri ejus, et principes, et duces, et præfecti curruum et equorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 25:39Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum, + 25.39 Si paupertate. Multa pietate littera plena est, sed spiritualis intellectus plenior.
1 Kings 4:1Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israël:
Song of Solomon 3:7En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israël, + 3.7 En lectulum. Priori amice miranti respondet gentilitas determinans, quo ascendat, quia scilicet ad lectulum, et per quid ascendat, quia scilicet media fercula sunt charitate constrata, et probat se in eamdem sponsi dilectionem accessisse, in qua prior est: quia similiter habet nuptialem apparatum, et prædicatores habet, quos Deus ad nos non misisset, nisi eos præelegisset. En lectulum. Lectulus veri pacifici, æterna beatitudo, in qua rex cum sanctis quiescit, ad quem Ecclesia per desertum partim quotidie pervenit, tandem perfecte perveniet. Vel etiam lectulus Dei est in præsenti quieta conversatio sanctorum. Utrumque lectum ambiunt fortissimi: quia et præsentem quietem, et pacem Ecclesiæ prædicatores contra incursus tuentur, et internam patriæ cœlestis quietem quique perfectiores fixa intentione speculantur. Isræl. Id est vir videns Deum, quo nomine juste vocantur omnes, qui ad divinæ visionis gaudia tendunt. Inter quos fortissimi sunt, qui vel cœlestis dono speculationis sublimantur, vel prædicationis ministerium suscipiunt.